CODEX IURIS PARTICULARIS OPERIS DEI TITULUS DE PRAELATURAE NATURA
EIUSDEMQUE CHRISTIFIDELIBUS
AGP, Sezione Giuridica,
VIII/15660.
CAPUT I
DE PRAELATURAE NATURA ET FINE
1. § 1. Opus Dei est Praelatura
personalis clericos et laicos simul complectens, ad peculiarem operam
pastoralem perficiendam sub regimine proprii Praelati (cfr. n. 125).
§2. Praelaturae —presbyterium constituunt illi clerici qui ex eiusdem fidelibus
laicis ad Ordines promoventur et eidem incardinantur; laicatus Praelaturae ab
jis fidelibus efformatur qui, vocatione divina moti, vinculo iuridico
incorporationis speciali ratione Praelaturae devinciuntur.
§3. Praelatura, quae Sanctae Crucis et Operis Dei, breviato autem nomine Operis
Dei nuncupatur, est ambitu internationalis, sedem suam centralem Romae habet
atque regitur normis iuris universalis Praelaturarum personalium necnon horum
Statutorum, et iuxta Sanctae Sedis specialia praescripta vel indulta.
2. § 1. Praelatura sibi proponit suorum fidelium, iuxta normas iuris
particulares, sanctificationem per exercitium in proprio cuiusque statu,
professione ac vitae condicione virtutum christianarum, secundum specificam
ipsius spiritualitatem, prorsus saecularem.
§2. Item Praelatura intendit totis viribus adlaborare ut personae omnium condicionum
et statuum civiljs societatis, et in primis quae intellectuales dicuntur,
Christi Domini praeceptis integro corde adhaereant ipsaque, etiam ope
sanctificationis proprii uniuscuiusque laboris professionalis, in praxim
deducant, in medio mundo, ut omnia ad Voluntatem Creatoris ordinentur; atque
viros ac mulieres informare ad apostolatum item in societate civili exercendum.
3. § 1. Media quae, ad hos fines supernaturales obtinendos, christifideles
Praelaturae adhibent, haec sunt:
1 ° impensa vita spiritualis orationis et sacrificii, iuxta spiritum Operis
Dei: ipsorum enim vocatio est essentialiter contemplativa, fundatur in humili
ac sincero sensu filiationis divinae et subridenti ascetismo constanter
sustinetur;
2° profunda ac continua institutio ascetica et doctrinalis religiosa, ad
personalia cuiusque adiuncta accommodata atque in ecclesiastico Magisterio
solide innixa, necnon constans studium adquirendi et perficiendi necessariam
formationem professionalem propriamque animi culturam;
3º imitatio vitae absconditae Domini Nostri lesu Christi in Nazareth, etiam in
sanctificatione proprii laboris professionalis ordinarii, quem, exemplo et
verbis, convertere satagunt in instrumentum apostolatus, unusquisque propriam
attingens actionis sphaeram, prout sua cuiusque cultura et aptitudo
expostulant, sciensque se esse debere tamquam fermentum in massa humanae
societatis latens; item, seipsos sanctificent christifideles in perfecta
adimpletione huius laboris, peracti quidem in constanti unione cum Deo; necnon per
ipsum laborem alios sanctificent.
§2. Propterea omnes Praelaturae christifideles:
1 ° se obligant ad exercitium laboris professionalis
vel alterius aequipollentis non derelinquendum, quia per ipsum sanctificationem
et peculiarem apostolatum persequentur;
2,1 quam maxima fidelitate adimplere satagunt off cia proprii status necnon
actionem seu professionem socialem cuiusque propriam, summa semper cum
reverentia pro legitimis societatis civilis legibus; itemque labores
apostolicos perficiendos, a Praelato ipsis commissos.
4. § 1. Sub regimine Praelati, presbyterium suo ministerio sacerdotali univer
sum Opus Dei vivificat atque informat.
§2. Sacerdotium ministeriale clericorum et commune sacerdotium laicorum intime
coniunguntur atque se invicem requirunt et complent,
ad exsequendum, in unitate vocationis et regiminis, finem quem Praelatura sibi
proponit.
§3. In
utraque pariter Operis Dei Sectione, virorum scilicet ac mulierum, eadem est
unitas vocationis, spiritus, finis et regiminis, etsi unaquaeque Sectio
proprios habeat apostolatus.
5. Praelatura tamquam Patronos habet Beatam Mariam semper Virginem, quam uti
Matrem veneratur, et S. Ioseph, eiusdem Beatae Mariae Virginis Sponsum.
Peculiar¡ devotione christifideles prosequuntur SS. Archangelos Michaélem,
Gabrielem et Raphaélem, atque SS. Apostolos Petrum, Paulum et Ioannem, quibus
universum Opus Dei eiusdemque singula actionis genera specialiter consecrantur.
CAPUT II
DE PRAELATURAE CHRISTIFIDELIBUS
6. Cuncti christifideles qui Praelaturae incorporantur, vinculo iuridico de quo
in n. 27, hoc faciunt eadem divina vocatione moti: omnes eundem finem
apostolicum prosequuntur, eundem spiritum eandemque praxim asceticam colunt,
congruam recipiunt doctrinalem institutionem et curam sacerdotalem atque, ad finem
Praelaturae quod attinet, subsunt potestati Praelati eiusque Consiliorum, iuxta
normas iuris universalis et horum Statutorum.
7. § 1. Pro habituali cuiusque disponibilitate ad incumbendum offciis
formationis necnon aliquibus determinatis Operis Dei apostolatus inceptis,
fideles Praelaturae, sive viri sive mulieres, vocantur Numerarii, Aggregati vel
Supernumerarii, quin tamen diversas classes efforment. Haec disponibilitas
pendet ex diversis uniuscuiusque permanentibus adiunctis personalibus,
familiaribus, professionalibus aliisve id genus.
§ 2. Quin Praelaturae fideles efficiantur, ipsi aggregari valent associati
Cooperatores, de quibus in n. 16.
8. § 1. Vocantur Numerarii illi clerici et laici qui, speciali motione ac dono
Dei coelibatum apostolicum servantes (cfr. Matth. XIX; 11), peculiaribus
inceptis apostolatus Praelaturae totis viribus maximaque adlaborandi personali
disponibilitate incumbunt, et ordinarie commorantur in sedibus Centrorum Operis
Dei, ut illa apostolatus incepta curent ceterorumque Praelaturae fidelium
institutioni se dedicent.
§ 2. Numerariae familiarem insuper administrationem seu domesticara curam
habent omnium Praelaturae Centrorum, in loco tamen penitus separato
commorantes.
9. Admitti possunt qua Numerarü ii omnes fideles laici qui plena gaudeant
disponibilitate ad incumbendum oflicüs formationis atque laboribus apostolicis
peculiaribus Operis Dei, quique, cum admissionem expostulant, ordinario
praediti sint titulo academico civili aut professionali aequipollenti, vel
saltem post admissionem illum obtinere valeant. Praeterea, in Sectione
mulierum, Numerariae Auxiliares, eadem disponibilitate ac ceterae Numerariae,
vitam suam praecipue dedicant laboribus manualibus vel officüs domesticis, quae
tamquam proprium laborem professionalem voluntarie suscipiunt, in sedibus
Centrorum Operis.
10. § 1. Vocantur Aggregati illi fideles laici qui vitam suam plene Domino
tradentes in coelibatu apostolico et iuxta spiritum Operis Dei, curam tamen
impendere debent in suas concretas ac permanentes necessitates personales,
familiares vel professionales, quae eos ordinarie ducunt ad commorandum cum
propria ipsorum familia. Haec omnia determinant simul eorum dedicationem
aliquibus ofticüs apostolatus vel formationis Operis Dei perficiendis.
§ 2. Aggregati, nisi aliud pro eis specialiter caveatur, omnia officia seu
obligationes suscipiunt ac Numerarü, et ipsorum identicis mediis asceticis ad
assequendam sanctitatem et apostolatum exercendum uti debent.
11. § 1. Vocantur Supernumerarii ii omnes fideles laici, coelibes et etiam
coniugati, qui, eadem vocatione divina ac Numerarü et Aggregati, peculiarem
apostolatum Operis Dei plene participant, ea quidem disponibilitate quoad
incepta apostolica, quae sit compatibilis cum adimpletione suarum obligationum
familiarium, professionalium ac socialium; quique non solum suam vitam suamque
professionem convertunt, sicut et ceteri alü Praelaturae christifideles, in
medium sanctificationis et apostolatus, verum etiam, non aliter ac Aggregati,
propriam domum propriasque familiares occupationes.
§ 2. Supernumerarii de eodem spiritu vivunt, et pro viribus easdem servant
consuetudines ac Numerarü et Aggregati.
12. Inter Aggregatos et Supernumerarios recipi valent etiam chronica aliqua
infirmitate laborantes.
13.
Numerarü specialiter dicati muneribus regiminis vel formationis residere debent
in sede Centrorum quae ad hunc finem destinantur.
14. § 1. Candidatus qui litteras scripserit expostulando admissionem in Opus
Dei qua Numerarius vel Aggregatus, cum ipsi ordinarie per competentem
Directorem significetur suam petitionem dignam, quae examinetur, habitam
fuisse, eo ipso inter Supernumerarios admissus manet, quoadusque eidem
concedatur admissio quam exoravit.
§2. Si quis ante incorporationem ut
Numerarius vel Aggregatus videtur ad hoc idoneitate carere, potest in Opere Dei
retineri qua Supernumerarius, modo requisitas
condiciones habeat.
15. Possunt Supernumerarii inter Numerarios vel Aggregatos recipi, modo tamen
requisitis polleant qualitatibus.
16. § 1. Cooperatores, assiduis precibus ad Deum effusis, eleemosynis, et
quatenus possibile etiam proprio labore, collaborationem praestant operibus
apostolicis et bona spiritualia Operis Dei participant.
§ 2.
Sunt etiam qui a domo paterna diversimode longe absunt vel veritatem catholicam
non profitentur, qui attamen adiumentum Operi Dei proprio labore aut
eleemosynis praestant. Hi iure meritoque Operis Dei Cooperatores nuncupari
quoque possunt. Cuncti Praelaturae fideles, oratione, sacrificio,
conversatione, ita cum his Cooperatoribus laborare debent ut, Beatissima
Virgine intercedente, a misericordia divina indeficiens lumen fidei pro ipsis
consequantur, eosque ad christianos mores suaviter et efficaciter trahant.
CAPUT III
DE FIDELIUM ADMISSIONE ET INCORPORATIONE IN PRAELATURAM
17. Adscriptio tres gradus comprehendit: simplicis Admissionis, quam facit
Vicarius Regionalis, audita sua Commissione; incorporationis temporaneae, quae
Oblatio dicitur, post annum saltem ab Admissione; incorporationis definitivae
seu Fidelitatis, post quinquennium saltem ab incorporatione temporanea
transactum.
18. Admissionem postulare valet, habita quidem Directoris localis licentia,
quilibet laicus catholicus qui, praeter aetatem et alias qualitates requisitas,
de quibus in n. 20, recta intentione moveatur ex vocatione divina ad enixe
prosequendam suam sanctificationem, mediante proprio labore vel professione,
quin ideo mutet suum statum canonicum, velitque totis viribus incumbere
apostolatui exercendo, iuxta fines ac media Operis Dei propria, et ad eiusdem
onera ferenda eiusdemque peculiares labores exercendos sit idoneus.
19. Candidatus expostulare tenetur suam admissionem mediantibus litteris ad
competentem Praelaturae Ordinarium inscribendis, in quibus manifestet suum
desiderium ad Opus Dei pertinendi qua Numerarius, Aggregatus vel
Supemumerarius.
20. §
1. Ut quis possit ad Praelaturam admitti requiritur:
1 ° ut aetatem saltem decem et septem annorum compleverit;
2° ut in sanctificationem personalem incumbat, enixe colendo virtutes christianas,
iuxta spiritum et praxim asceticam quae Operis Dei sunt propria;
3 0 ut vitae spirituali prospiciat, per frequentem receptionem Sacramentorum
SS. Eucharistiae et Paenitentiae et per exercitium orationis mentalis
quotidianae aliarumque normarum pietatis Operis Dei;
40 ut antea in apostolatu peculiari Operis Dei, per dimidium saltem annum, sub
ductu auctoritatis competentis sese exercuerit; nihil obstat quominus
candidatus iam prius per aliquot tempus ut adspirans habeatur, quin tamen ad
praelaturam adhuc pertineat;
50 ut ceteris qualitatibus personalibus sit praeditus, quibus experimentum
praebeat se recepisse vocationem ad Opus Dei.
§2. Ab Opere Dei arcentur qui alicuius Instituti religiosi vel Societatis vitae
communis fuerit sodalis, novitius, postulans vel alumnus scholae apostolicae;
et qui in aliquo Instituto saeculari qua probandus degerit vel admissionem
expostulaverit.
§3. Praeterea, ne dioeceses priventur propriis vocationibus sacerdotalibus, ad
Praelaturam non admittuntur alumni Seminariorum, sive laici sive clerici, neque
sacerdotes alicui dioecesi incardinati.
21. Candidati, ex quo admissionem expostulent eisque significetur suam
petitionem dignam, quae examinetur, habitam esse ad normam n. 14 § 1, ius
habent recipiendi congrua formationis media necnon curam ministerialem
sacerdotum Praelaturae.
22. Edocendus est candidatus, antequam admittatur, spiritum Operis Dei exigere
ut unusquisque vitam agat impensi laboris, utque, mediante exercitio propriae
professionis vel actuositatis, sibi procuret media oeconomica: ea nempe quae
sunt necessaria non solum ad suipsius et, si res id ferat, suae familiae
sustentationem, sed etiam ad contribuendum generose et iuxta propria personalia
adiuncta operibus apostolicis sustinendis.
23. Incorporatio, tum temporanea tum definitiva, requirit praeter liberam et
expressam candidati voluntatem, opportunam concessionem Vicarii Regionalis cum
voto deliberativo su¡ Consilii; si vero de incorporatione definitiva agatur,
necessaria est insuper Praelati confirmatio.
24. § 1. Cuncti Praelaturae fideles necessarias assumere debent assecurationes
seu cautiones, quas civiles leges pro casibus defectus vel impossibilitatis
laboris, infirmitatis, senectutis, etc., praevident.
§2.
Quoties, attentis adiunctis, id requiratur, Praelaturae officium est
subveniendi necessitatibus materialibus Numerariorum et Aggregatorum.
§ 3. Fidelium, de quibus in paragrapho praecedenti, parentibus forte
indigentibus, Praelatura, qua par est caritate et generositate providet, quin
ex hoc iuridica quaelibet obligatio umquam oriri possit.
25. Incorporatio temporanea singulis annis ab unoquoque fideli singillatim
renovatur. Ad hanc renovationem requiritur et sufficit licentia Vicarii
Regionalis, qui, in casu dubii, suam Commissionem et Directorem localem cum
eius Consilio audire potest. Si nullum dubium subsit circa Vicarii renovationi
contrariam voluntatem, et nihil ex parte Directoris obsit, licentia iure
praesumitur et incorporatio temporanea renovara potest; iure itero praesumitur
renovationem tacite factam fuisse si fidelis prius non manifestaverit suam
voluntatem renovationi contrariam; ipsa vero renovatio subiicitur condicioni
resolutiyae si Vicarius de ea certior factus, una cum Defensore et audita sua
Commissione, contradicat.
26. Quando aliquis Supernumerarius devenerit Aggregatus aut Numerarius, potest
totaliter vel partialiter dispensara circa tempus requisitum pro nova
incorporatione temporanea vel definitiva, sed a speciali formatione nullatenus
dispensatur.
27. § 1. Pro incorporatione temporanea vel definitiva alicuius christifidelis,
fiat a Praelatura et ab eo cuius intersit formalis declaratio coram duobus
testibus circa mutua officia et iura.
§2. Praelatura, quae in casu ab eo repraesentatur, quem Vicarius respectivae circumscriptionis
designaverit, a momento incorporationis eiusdem christifidelis eaque
perdurante, se obligabit:
1 ° ad praebendam eidem christifideli assiduam institutionem doctrinalem
religiosam, spiritualem, asceticam et apostolicam, necnon peculiarem curam
pastoralem ex parte sacerdotum Praelaturae;
2° ad adimplendas ceteras obligationes quae, erga eiusdem christifideles, in
normis Praelaturam regentibus statuuntur.
§ 3. Christifidelis vero suum firmum propositum manifestabit se totis
viribus dicandi ad sanctitatem prosequendam atque ad exercendum apostolatum
iuxta spiritum et praxim Operis Dei, seque obligabit, a momento incorporationis
eaque perdurante:
1 ° ad manendum sub iurisdictione Praelati aliarumque Praelaturae competentium
auctoritatum, ut fideliter sese impendat in jis omnibus quae ad finem
peculiarem Praelaturae attinent;
2 ° ad adimplenda omnia officia quae secum fert condicio Numerarjj vel
Aggregati vel Supernumerarii Operis Dei atque ad servandas normas Praelaturam
regentes necnon legitimas praescriptiones Praelati aliarumque competentium
auctoritatum Praelaturae quoad eius regimen, spiritum et apostolatum.
§4. Quod attinet ad Praelaturae fideles, potest Ordinarius Praelaturae, fusta
de causa, vota privata itemque iusiurandum promissorium dispensare, dummodo
dispensatio ne laedat ius alüs quaesitum. Potest quoque, quoad eosdem fideles,
adscriptionem alicui tertio Ordini suspendere, ita tamen ut ipsa reviviscat si,
qualibet de causa, vinculum cum Praelatura cesset.
CAPUT IV
DE FIDELIUM DISCESSU ET DIMISSIONE A PRAELATURA
28. § 1. Antequam aliquis temporaliter Praelaturae incorporetur, potest quovis
momento libere ipsam deserere.
§2. Pariter auctoritas competens, ob fustas et rationabiles causas, valet eum
non admittere, aut el discedendi consilium dare. Hae causae praesertim sunt
defectus spiritus proprü Operis Dei et aptitudinis ad apostolatum peculiarem
fidelium Praelaturae.
29. Perdurante incorporatione temporanea vel iam facta definitiva, ut quis
possit Praelaturam voluntarie relinquere, indiget dispensatione, quam unus
Praelatus concedere potest, audito proprio Consilio et Commissione Regionali.
30. § 1. Fideles temporarie vel
definitive Praelaturae incorporati nequeunt dimitti nisi ob graves causas,
quae, si agatur de incorporatione definitiva, semper ex culpa eiusdem fidelis
procedere debent.
§2. Infirma valetudo non est causa dimissionis, nisi certo constet eam, ante
incorporationem temporaneam, fuisse dolose reticitam aut dissimulatam.
31. Dimissio, si opus sit, fíat maxima caritate: antea tamen suadendus est is cuius interest ut sponte
discedat.
32. Dimissio a Praelato vel, in sua circumscriptione, a Vicario, semper cum
voto deliberativo proprü Consilii, est decernenda, causis el cuius interest
manifestatis dataque eidem plena respondendi licentia, et post binas monitiones
incassum factas, salvo semper iure fidelium ad Praelatum vel ad Sanctam Sedem
recurrendi. Si recursus interpositus fuerit intra
decem dies, effectus iuridicus dimissionis suspenditur donec responsio a Praelato
vel, in casu, a Sancta Sede prodierit.
33. Exitus legitimus ab Opere Dei secum fert cessationem vinculi, de quo in n.
27, necnon officiorum atque iurium, quae ex ipso profluunt.
34. Qui qualibet ratione Praelaturae valedicat vel ab ea dimittatur, nihil ab
ea exigere potest ob servitia eidem praestita, vel ob id quod, sive industria
sive exercitio propriae professionis, sive quocumque alio titulo vel modo,
eidem rependerit.
35.
Clericus Praelaturae incardinatus, ad normara n. 36, nequit ipsam deserere donec
Episcopum invenerit, qui eum in propria dioecesi recipiat. Quodsi non invento
Episcopo exierit, nequit interim suos Ordines exercere, donec Sancta Sedes
aliter providerit.
TITULUS II
DE PRAELATURAE PRESBYTERIO DEQUE
SOCIETATE SACERDOTALI SANCTAE CRUCIS
CAPUT 1
DE COMPOSITIONE PRESBYTERI ET
SOCIETATIS SACERDOTALIS SANCTAE CRUCIS
36. § 1. Praelaturae presbyterium ab illis clericis constituitur, qui, ad
sacros Ordines a Praelato promoti ad normam nn. 44-51, Praelaturae
incardinantur eiusque servitio devoventur.
§ 2. Hi sacerdotes, ex ipso suae ordinationis facto, fiunt socii Numerarü
vel, iuxta infra dicenda (n. 37 § 2), Coadjutores Societatis Sacerdotalis
Sanctae Crucis, quae est Associatio clericalis Praelaturae propria ac
intrinseca, unde cum ea aliquid unum constituit et ab ea seiungi non potest.
§ 3. Praelatus Operis Dei est Praeses Generalis Societatis Sacerdotalis
Sanctae Crucis.
37. § 1. Ut quis sacros Ordines recipere valeat in servitium Praelaturae,
requiritur ut sit eidem definitive incorporatus qua Numerarius vel Aggregatus,
atque ut periodum formationis compleverit, quam omnes laici Numerarü, necnon
Aggregati illi qui. ad sacerdotium destinantur perficere tenentur, ita ut
nemini immediate in Praelatura qua sacerdos Numerarius vel respective
Aggregatus Operis Dei incardinarj liceat.
§2. Quo aptius a socüs Aggregatis Societatis Sacerdotalis Sanctae Crucis, de
quibus in nn. 58 et sequentibus, jure distinguantur, Aggregati laici Operis
Dei, qui sacerdotium in servitium Praelaturae suscipiunt, in Societate ipsa
Coadjutores seu simpliciter sacerdotes Aggregati Operis Dei vocantur.
38. Hi sacerdotes operam suam prae primis navabunt formationi spirituali et
ecclesiasticae atque peculiar¡ curae animarum ceterorum fidelium utriusque
Sectionis Operis Dei.
39. Sacerdotes Operis Dei cum alüs quoque fidelibus ministeria Ordinis
sacerdotalis propria exercebunt, semper quidem habitis licentiis
ministerialibus ad normam iuris.
40. Si, ratione officii ecclesiastici
ve¡ personalis competentiae, hi sacerdotes ad Consilium presbyterale aliaque
organa dioecesana invitantur, pro posse participare debent, praehabita tamen
licentia Praelati Operis Dei vel eius Vicarii.
41. In cunctis dioecesibus in quibus suum ministerium exercent, hi sacerdotes
apostolicae caritatis nexibus coniunguntur cum ceteris sacerdotibus presbyterii
uniuscuiusque dioecesis.
42. Praeter clericos de quibus in nn. 36 et 37, ipsi Societati Sacerdotali
Sanctae Crucis adscribi etiam valent, ad normam n. 58, tam socii Aggregati quam
socii Supernumerarii, quin tamen inter Praelaturae clericos adnumerentur, nam
unusquisque pertinere perget ad suum presbyterium dioecesanum, sub
iurisdictione unius respectivi Episcopi.
43. Societati Sacerdotali Sanctae Crucis adnumerari etiam possunt, ut associati
Cooperatores, alii clerici alicui dioecesi incardinati, qui Societati
adiumentum praestant oratione, eleemosynis et, si fieri possit, etiam proprio
cuiusque ministerio sacerdotali.
CAPUT II
DE PROMOTIONE AD SACROS ORDINES ET DE PRESBYTERORUM MISSIONE CANONICA
44. Illi tantum Numerarü et Aggregati Operis Dei ad sacros Ordines
promoveantur, quos Praelatus vocatione ad sacerdotium ministeriale praeditos
noverit et Operi Dei eiusque ministerüs necessarios vel congruentes
iudicaverit. Qui autem Ordines appetere exoptant, desiderium suum Praelato exponere
possunt, sed eius decisioni acquiescere debent.
45. Ut quis Numerarius vel Aggregatus ad Ordines promover¡ valeat, praeter
carentiam irregularitatum aliorumque impedimentorum, de quibus in iure
universali, requiritur —servato quoque praescripto n. 37— ut sit speciali
aptitudine ornatus ad munera sacerdotalia prout in Praelatura exercenda sunt,
et sit saltem viginti quinque annos natus antequam presbyteratum recipiat.
46. Ad formationem quod attinet candidatorum ad sacerdotium, accurate serventur
normae iuris universalis et proprii Praelaturae.
47. Adscriptio inter candidatos per liturgicum admissionis ritum, ministeriorum
collatio necnon promotio ad sacros Ordines Praelato reservantur, post praeviam
uniuscuiusque candidati declarationem propria manu exaratam et subscriptam, qua
testificetur se sponte ac libere sacros Ordines suscepturum atque se ministerio
ecclesiastico perpetuo mancipaturum esse, insimul petens ut ad Ordinem
recipiendum admittatur.
48. Litteras dimissorias pro ordinatione dat Praelatus Operis Dei, qui potest
promovendos ab interstitiis necnon a defectu aetatis his in Statutis requisitae
dispensare, non tamen ultra annum.
49. Qui ad sacros Ordines vocantur, non modo requisita a canonibus praescripta
habere debent, praesertim specialem in disciplinis ecclesiasticis cognitionem,
verum etiam emineant pietate, vitae integritate, animarum zelo, erga SS. Eucharistiam fervido amore, ac desiderio imitandi
quod quotidie tractare debent.
50. § 1. Cum sacros Ordines recipiunt, clerici ad nutum Praelati manent quoad
primam et ulteriores destinationes ad unam vel aliam Operis Dei
circumscriptionem.
§ 2. Missio canonica sacerdotibus confertur a Praelato, per se vel per
respectivos Vicarios circumscriptionum, semper quidem iuxta normas a Praelato
statutas, ipsis concedendo opportunas licentias ministeriales, Sacrum nempe
litandi, Verbum Dei praedicandi atque confessiones excipiendi.
§ 3. Haec facultas audiendi confessiones, quae ab Ordinario Praelaturae
presbyteris quibuslibet conferri potest, extenditur ad omnes fideles
Praelaturae atque Societatis Sacerdotalis Sanctae Crucis socios secundum
tenorem ipsius concessionis, necnon ad illos omnes qui in Centris Operis Dei
diu noctuque degunt.
51. § 1. Sacerdotes presbyterii Praelaturae munia et officia ecclesiastica
quaelibet, etsi cum propria condicione et munere pastorali in Praelatura
compatibilia, absque Praelati Operis Dei expressa venia admittere non valent.
§ 2. Non tamen ipsis prohibetur exercere actuositatem professionalem
sacerdotali characteri, ad normam iuris Sanctaeque Sedis praescriptorum atque
instructionum, non oppositam.
52. Sacerdotum Praelaturae ius est et officium, cum periculum mortis immineat,
infirmis Numerarais Sacramenta ministrare, quod etiam facere possunt Aggregatis
necnon omnibus in Centris Operis Dei versantibus. Agonia autem superveniente,
commendatio animae fiat, adstantibus, quoad fiera possit, omnibus fidelibus
Centro adscriptis, et orantibus ut Deus infirmum soletur, el festivus occurrat
eumque in Paradisum perducat.
53. fusta funebria tam pro Numerarais quam pro Aggregatis et Supernumerarüs ex
regula in paroecia, ad normam iuris, persolvantur. Celebrara autem possunt per
exceptionem in sede alicuius Centri, saltem quando ipsum habeat ecclesiam
adnexam, vel agatur de Centro maiore.
54. Post receptam sacram Ordinationem, sacerdotes periodice frequentabunt
cursus theoreticos et practicos de re pastorali, collationes, conferentias
aliaque id genus, atque statuta examina post presbyteratum et pro licentiarum
ministerialium prorogatione subibunt, iuxta normas a Praelato determinatas.
55. Praelato officium est providendi, mediantibus opportunis normis, honestae
sustentationi clericorum qui sacros Ordines receperint in servitium Praelaturae,
necnon congruae eorum assistentiae in casibus infirmae valetudinis,
invaliditatis et senectutis.
56. Praelatus eiusque Vicarii fovere enitantur in omnibus Praelaturae
sacerdotibus fervidum spiritum communionis cum ceteris sacerdotibus Ecclesiarum
localium, in quibus ipsi suum exercent ministerium.
CAPUT III
DE SOCIIS AGGREGATIS ET SUPERNUMERARIIS SOCIETATIS SACERDOTALIS SANCTAE CRUCIS
57. Societas Sacerdotalis Sanctae Crucis, de qua in n. 36, constituitur in
Associationem, quo melius suum sanctificationis sacerdotalis finem etiam inter
clericos ad Praelaturam non pertinentes prosequatur iuxta spiritum et praxim
asceticam Operis Dei.
58. § 1. Socii Aggregati ac Supernumerarii Societatis Sacerdotalis Sanctae
Crucis, qui quidem membra non efficiuntur cleri Praelaturae, sed ad suum
cuiusque presbyterium pertinent, sunt sacerdotes vel saltem diaconi alicui
dioecesi incardinati, qui Domino in Societate Sacerdotali Sanctae Crucis iuxta
spiritum Operis Dei, peculiar¡ superaddita vocatione, sese dicare volunt, ad
sanctitatem nempe in exercitio su¡ ministerii pro viribus prosequendam, quin
tamen eorum dioecesana condicio plenaque proprio uniuscuiusque Ordinario
subiectio quoquo modo ex hac dedicatione afficiantur, sed contra, iuxta infra
dicenda, diversis respectibus confirmentur.
§2. In Societate Sacerdotali Sanctae Crucis non sunt Superiores interni pro
Aggregatis et Supernumerariis, quapropter, cum ipsi oboedire tantum debeant
proprio loci Ordinario, ad normam iuris, nulla omnino exsurgit quaestio de
duplici oboedientia: nulla enim viget oboedientia interna, sed solummodo
normalis illa disciplina in qualibet Societate exsistens, quae provenit ex
obligatione colendi ac servandi proprias ordinationes; quae ordinationes, hoc
in casu, ad vitam spiritualem exclusive referuntur.
59. § 1. Qui admitti volunt, eminere debent in amore dioeceseos, oboedientia ac
veneratione erga Episcopum, pietate, recta in scientiis sacris institutione,
zelo animarum, spiritu sacrificii, studio vocationes promovendi, et desiderio
adimplendi cum maxima perfectione oficia ministerialia.
§2. Pro incorporatione in Societatem Sacerdotalem Sanctae Crucis nullus viget
limes maximus aetatis, et admitti quoque possunt clerici chronica aliqua
infirmitate laborantes.
60. § 1. Alumni Seminariorum nondum diaconi non possunt in Societatem recipi.
Si vocationem persentiunt antequam ordinentur, ut Adspirantes haberi et admitti
valent.
§2. Jure etiam a Societate arcentur qui alicuius Instituti religiosi ve¡
Societatis vitae communis fuerit sodalis, novitius, postulans vel alumnus
scholae apostolicae; et qui in aliquo Instituto saeculari qua probandus degerit
vel admissionem expostulaverit.
61. Ut quis qua Aggregatus admittatur, divina vocatio requiritur secum ferens
totalem et habitualem disponibilitatem ad sanctitatem quaerendam iuxta spiritum
Operis Dei, qui exigit:
l° imprimis studium perfecte adimplendi munus pastorale a proprio Episcopo
concreditum, sciente unoquoque se soli Ordinario loci rationem reddere debere
de huiusmodi muneris adimpletione;
2° propositum dedicandi totum tempus totumque laboreen ad apostolatum,
spiritualiter praesertim adiuvando confratres sacerdotes dioecesanos.
62. Ut quis recipi possit qua Supernumerarius, eadem vocatio divina requiritur
ac pro Aggregatis, necnon plena disponibilitas ad sanctitatem quaerendam iuxta
spiritum Operis Dei, licet Supernumerarii, propter suas condiciones personales,
familiares aliasque id genus, habitualiter in activitatem apostolicam incumbere
non valent totaliter et immediate.
63. Admissio petitur litteris ad Praesidem Generalem inscriptis, in quibus
candidatus manifestet suum desiderium sese incorporandi Societati Sacerdotali
Sanctae Crucis qua socius Aggregatus vel Supernumerarius.
64. Pro admissione ac incorporatione clericorum inter Aggregatos ve¡
Supernumerarios Societatis Sacerdotalis Sanctae Crucis, eaedem normae et agendi
ratio servari debent, quae pro admissione et incorporatione Aggregatorum et
Supernumerariorum Operis Dei praescribuntur, etiam relate ad tempus peculiaris
formationis spiritualis et ad media quae candidatis praebentur, ut eorum
spiritualis vita alatur.
65. Qui admissionem qua Supernumerarii expostulaverint, possunt postea inter
Aggregatos recipi, modo tamen requisitis polleant qualitatibus.
66. Si quis ante incorporationem ut Aggregatus videtur necessaria
disponibilitate carere, potest retineri qua Supernumerarius, modo requisitas
condiciones habeat.
67. Quoad egressum et dimissionem, eadem vigent ac tenenda sunt, congrua
congruis referendo, quae pro egressu et dimissione Aggregatorum ac
Supernumerariorum Operis Dei statuuntur.
68. Praeter Fnem Operis Dei, quem hi socii in propria condicione suum faciunt,
hunc ut peculiarem propriumque vindicant, scilicet: sanctitatem sacerdotalem
atque sensum plenae deditionis ac subiectionis Hierarchiae ecclesiasticae in
clero dioecesano impense promovere; et inter sacerdotes cleri dioecesani vitam
communem fovere, prout Ordinario loci expedire videatur.
69. Spiritus quo Aggregati et Supernumerarii Societatis Sacerdotalis Sanctae
Crucis informara in omnibus debent, his praeprimis continetur:
1° nihil sine Episcopo agere, quod quidem complecti debet omnem ipsorum vitam
sacerdotalem atque animarum ministeria;
2° propriam condicionem dioecesanam non derelinquere, sed contra, ipsam maiore
semper Dei amore exercere;
3° maxima quidem semper et ubique naturalitate inter confratres sacerdotes se
gerant, et nullo modo secretos sese exhibeant, cum nihil in ipsis inveniri
debeat quod ita celara oporteat;
4° a confratribus sacerdotibus nullo modo distingui velint, sed totis viribus
unir¡ cum ipsis nitantur;
5° cum ceteris membris presbyterii cuiusque proprii ita fraterna caritate pleni
sint, ut quamlibet prorsus divisionum umbram vitent, specialibus apostolicae
caritatis et fraternitatis nexibus coniungantur, et inter omnes omnino
sacerdotes maximam unionem studeant.
70. Aggregati et Supernumerarii Societatis Sacerdotalis Sanctae Crucis, praeter
clericorum obligationes in iure universali statutas aliasque quas pro omnibus
suis sacerdotibus singuli Episcopi praescribere possint, pietatis officia
colunt praxis asceticae Operis Dei propria; cursus vero recessus spiritualis
ipsi peragere debent cum ceteris suae dioecesis sacerdotibus, loco et modo ab
Ordinario proprio determinatis.
71. Sacerdotes Aggregati et Supernumerarii ad christianas virtutes tam
theologales quam cardinales specialiter colendas dicantur, unusquisque in
proprio labore et munere pastorali, a suo cuiusque Episcopo sibi concredito.
72. Spiritus Operis Dei fovet, in Aggregatis et Supernumerariis Societatis
Sacerdotalis Sanctae Crucis, necessitatem ardenter obsecundandi atque ad
effectum deducendi directionem spiritualem collectivam, quam Episcopus
dioecesanus suis sacerdotibus impertit litteris pastoralibus, allocutionibus,
provisionibus disciplinaribus alüsque mediis. Hunc sane in finem, et sine ulla
umquam interferentia cum indicationibus dioecesanis vel cum temporibus ad eas
adimplendas praescriptis, Societas Sacerdotalis Sanctae Crucis Aggregatis et
Supernumerariis praebet peculiaria media formationis, quorum praecipua sunt
sequentia:
l° periodicae collationes, in quibus directio spiritualis personalis recipitur,
et studiorum Circuli, quibus praesunt Zelatores ad spiritum sociorum fovendum:
quae quidem omnia ita ordinari debent, quoad durationis tempus, absentiam e
propria dioecesi diebus festis, aliaque similia, ut sacerdotes omnes eisdem
assistentes praeprimis muneribus in dioecesi sibi commissis commode satisfacere
valeant;
2° alia omnia media, industriae, instrumenta ascetica piaeque praxes Operis
Dei;
3° expolitio atque opportuna, prout in Domino videatur, intensio et ampliatio
culturae et formationis scientificae, quatenus ipsae sunt medium ad ministerium
exercendum.
73. § 1. Absolute accurateque vitanda est in dioecesi, quoad Aggregatos et
Supernumerarios, vel umbra specialis hierarchiae Societatis propriae; quod enim
unice quaeritur, hoc esse debet: perfectio vitae sacerdotalis ex diligenti
fidelitate vitae interior¡, ex tenaci constantique studio formationis, atque ex
mente, criterio et ardore apostolicis, quin hi clerici ullo modo subsint
potestati regiminis Praelati Operis Dei eiusque Vicariorum.
§2. Ad Aggregatos et Supernumerarios Regionis adiuvandos, Vicarius Regionalis
utitur ministerio Sacerdotis Rerum Spiritualium Praefecti, quocum collaborant
in unaquaque dioecesi Admonitor et Director spiritualis cum proprüs ipsorum
substitutis.
74. Pro illis omnibus cum Episcopo locive Ordinario tractandis vel expediendis,
quae ad Aggregatos et Supernumerarios in propria uniuscuiusque dioecesi
spectant, Societas ex regula Admonitore eiusve substituto utitur, nisi Vicarius
Regionalis, vel ipse directo, vel per specialem suum delegatum aliqua negotia
agere seu expedire maluerit.
75. § 1. Vicarius Regionalis sacerdotes Admonitores, Directores spirituales
eorumque substitutos ad quinquennium designat.
§2. Haec munera quamlibet potestatis regiminis formam seu speciem vitare
prorsus debent.
§3. Designationes factas quantocius
opportune Episcopo dioecesano locive Ordinario communicare Vicarius Regionalis
satagat.
76.
Sacerdotes Aggregati et Supernumerarii Societatis Sacerdotalis Sanctae Crucis
in Coetibus componuntur ac ordinantur, qui specialibus Centris personalibus
adscribuntur. Unum idemque Centrum
diversos huiusmodi Coetus adscriptos, etiam per varias dioeceses, prout magis
expedire videatur, distributos, habere valet.
77. Societas nullam peculiarem oeconomicam administrationem habere debet. Ipsa
ordinaria fidelium Operis Dei administratione, si qua
egeat, utitur.
78. In illis quae hic expresse praescripta non sunt, congrua congruis referendo
et dummodo condicioni sacerdotali conveniant, ea omnia sacerdotibus Aggregatis
ac Supernumerariis applicantur, quae pro Aggregatis et Supernumerariis Operis
Dei ordinata sunt, eorumque bona spiritualia et facultates ipsi participant.
TITULUS III
DE VITA, INSTITUTIONE ET
APOSTOLATU FIDELIUM PRAELATURAE
CAPUT 1
DE VITA SPIRITUALI
79. § 1. Spiritus et praxis ascetica propria Praelaturae specificos characteres
habent, plene determinatos, ad finem proprium prosequendum. Unde spiritus
Operis Dei aspectus duplex, asceticus et apostolicus, ita sibi adaequate
respondet, ac cum charactere saeculari Operis Dei intrinsece et harmonice fusus
ac compenetratus est, ut solidam ac simplicem vitae —asceticae, apostolicae,
socialis et professionalis— unitatem necessario secum ferre ac inducere semper
debeat.
§2. Ut exigentiae asceticae et apostolicae sacerdotü communis et, pro clericis,
sacerdotü ministerialis iuxta spiritum Operis Dei in praxim serio et continuo
deducantur, utque ita Praelaturae fideles efficax fermentum sanctitatis et
apostolatus inter ceteros clericos et laicos saeculares esse possint, intensa
vita orationis et sacrificü praeprimis ab omnibus requiritur, iuxta pietatis officia
hoc in Codice statuta ceteraque ad traditionem Operis Dei pertinentia.
80. § 1. Fundamentum solidum, quo omnia in Opere Dei constant, radixque fecunda
singula vivificans, est sensus humilis ac sincerus fliationis divinae in
Christo lesu, ex quo dulciter creditur caritati paternae quam habet Deus in
nobis; et Christus Dominus, Deus horno, ut frater primogenitus ineffabili sua
bonitate sentitur a Praelaturae fidelibus, qui Spiritus Sancti gratia Iesum
imitari conantur, in memoriam praesertim revocantes mirum exemplum et
fecunditatem operosae eius vitae in Nazareth.
§2. Hac ratione, in vita fidelium Praelaturae, qui sicut ceteri clerici
saeculares et laici, sibi aequales, in omnibus se
gerunt, nascitur necessitas et veluti instinctus supernaturalis omnia
purificandi, elevandi ad ordinem gratiae, sanctificandi et convertendi in
occasionem personalis unionis cum Deo, cuius Voluntas adimpletur, et in
instrumentum apostolatus.
81. § 1.
Vitae spiritualis fidelium Praelaturae radix ac centrum Sacrosanctum Missae est
Sacrificium, quo Passio et Mors Christi lesu incruente renovatur et memoria
recolitur infiniti eius amoris salvifici erga universos homines.
§2. Omnes proinde sacerdotes Sacrosanctum Missae Sacrificium quotidie celebrent
eique cuncti laici devotissime assistant, Corporis Christi Dapem
sacramentaliter vel spiritualiter saltem participantes. Praeterea Christum in
SS. Sacramento alio diei tempore visitent.
82. Exemplum imitantes Apostolorum, qui erant perseverantes unanimiter in
oratione, atque communitatum primaevorum christianorum, Praelaturae fideles,
dum ordinariis vitae ac laboris quotidiani vicissitudinibus se dedicant,
continuara suae animae contemplativae unionem et conversationem cum Deo curare
debent. Ad hunc finem necessario custodiendum ac fovendum:
1° singulis diebus, mane, post oblationem suorum operum Deo factam, orationi
mentali spatio semihorae vacabunt; vespere autem aliam semihoram orationi
dedicabunt. Praeterea lectioni Novi Testamenti et alterius libri spiritualis
per aliquot temporis spatium vacent, et Preces communes Operis Dei recitent;
2° singulis mensibus spirituali recessui unam dedicent diem;
3° singulis annis longiori per aliquot dies recessui spirituali vacent;
4° semper et ubique recolant Dei praesentiam; meminerint filiationis divinae;
communiones spirituales iterent; item gratiarum actiones, actus expiationis,
orationes jaculatorias; foveant impensius mortificationem, studium, laborem,
ordinem, gaudium.
83. § 1. Ut insidiae vincantur triplicis concupiscentiae, superbiae vitae
speciatim, quae ex doctrina, ex condicione sociali et ex professionalibus
laboribus ali posset, ascetismi christiani exigentiae a Praelaturae fidelibus
firmiter et impense colendae sunt. Hic ascetismus nititur fideli ac perpetuo
sensu humilitatis externae et intrinsecae, non tantum individualis sed etiam
collectivae; candore connaturalis simplicitatis; familiar¡ et nobili agendi
ratione; expressione iugis serenae laetitiae, labore, sui abnegatione,
sobrietate, actibus sacrificii atque statutis exercitiis mortificationis etiam
corporalis singulis diebus et hebdomadis peragendis, iuxta uniuscuiusque
aetatem et condicionem. Haec omnia curantur ut media non solum purificationis
personalis, sed praeterea ver¡ ac solidi progressus spiritualis, iuxta illud
bene probatum et comprobatum verbum: "tantum proficies quantum tibi ipsi
vim intuleris". Curantur etiam ut necessaria praeparatio ad omnem
apostolatum in societate peragendum eiusque perfectum exercitium:
"adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius,
quod est Ecclesia" (Col. 1, 24).
§2. Hic ascetismus et spiritus paenitentiae alias quoque exigentias in vita
fidelium Praelaturae secum fert, praesertim quotidianam conscientiae
discussionem, directionem spiritualem et praxim hebdomadariam confessionis
sacramentalis.
84. § 1. Ament Praelaturae fideles et diligentissime custodiant castitatem,
quae homines Christo eiusque castissimae Matri reddit gratissimos, pro certo
habentes operam apostolatus castitate suffultam esse debere.
§ 2. Ad praesidium huius thesauri, qui vasis fertur fictilibus, summopere
conferunt fuga occasionum, modestia, temperantia, corporis castigatio, SS.
Eucharistiae frequens receptio, ad Virginem Matrem adsiduus ac filialis
recursus.
85. Tenero amore et devotione Beatissimam Virginem Mariam, Domini lesu Christi
Matrem et nostram, Praelaturae fideles colant. Quotidie quindecim mysteria
marialis Rosarii contemplentur, quinque saltem mysteria vocaliter recitantes,
vel, iis in locis in quibus pia haec praxis usualis non sit, aliam
aequipollentem marialem precationem pro hac recitatione substituentes. Ipsam
Deiparam, uti mos est, salutatione Angelus Domini vel antiphona Regina coeli
filiali devotione honorare ne omittant; et die sabbato mortificationem aliquam
faciant, recitentque antiphonam Salve Regina vel Regina coeli.
86. § 1. Dominus hominem creavit "ut operaretur" (Genes. II, 15),
ideoque haec laborandi lex pertinet ad generalem humanam condicionem. Attamen
peculiaris character ac finis Praelaturae eius fideles ducit non solum ad
colendum, verum etiam ad profunde amandum ordinarium laborem: in ipso enim
vident tum insignissimum valorem humanum, necessarium quidem ad tuendam humanae
personae dignitatem et societatis progressionem, tum praecipue miram occasionem
atque medium unionis personalis cum Christo, imitantes eius operosam vitam
absconditam generosi servitii aliorum hominum et ita cooperantes operi amore
pleno Creationis et Redemptionis mundi.
§2. Peculiaris proinde character spiritus Operis Dei in eo consistit, quod
unusquisque suum laborem professionalem sanctificare debet; in sui laboris
professionalis perfecta adimpletione, sanctificari; et per suum laborem
professionalem, alios sanctificare. Unde
multae oriuntur concretae exigentiae in vita ascetica et apostolica eorum qui
ad opera peculiaria Praelaturae dicantur.
87. § 1. Praelatura Operis Dei tota devota est servitio Ecclesiae, pro qua
fideles Praelaturae —plena, perpetua ac definitiva Christi Domini servitio
deditione sese mancipando— relinquere parati semper erunt honorem, bona, adhuc
autem et animam suam; numquam Ecclesiam sibi inservire praesumant. Sit ergo
firmus ac exemplaris pius amor erga Sanctam Matrem Ecclesiam omniaque ad illam
quoquo modo pertinentia; sint sincerae dilectio, veneratio, docilitas et
adhaesio Romano Pontifici omnibusque Episcopis communionem cum Apostolica Sede
habentibus, quos Spiritus Sanctus posuit Ecclesiam Dei regere.
§ 2. Praeter orationes quae in Sacrosancto Eucharistico Sacrificio et in
Operis Dei Precibus quotidianis pro Summo Pontifice et pro Ordinario
uniuscuiusque Ecclesiae localis effunduntur, omnes fideles quotidie intentiones
eorundem Domino specialiter commendare ne omittant.
88. § 1. Praelatura fovet in suis fidelibus necessitatem speciali sollertia
colendi oboedientiam illam illudque religiosum obsequium, quae christiani
universi exhibere debent erga Romanum Pontificem et Episcopos communionem cum
Sancta Sede habentes.
§ 2. Omnes fideles tenentur praeterea humiliter Praelato ceterisque
Praelaturae auctoritatibus in omnibus oboedire, quae ad finem peculiarem Operis
Dei pertinent. Haec oboedientia sit penitus voluntaria, ob motivum divini
amoris et ut imitentur Christum Dominum, qui cum esset omnium Dominus,
semetipsum exinanivit formam servi accipiens, quique factus est "oboediens
usque ad mortem, mortem autem crucis" (Philip. II, 8).
§ 3. Ad professionalem autem actionem quod attinet, itemque ad doctrinas
sociales, politicas, etc., unusquisque Praelaturae fidelis, intra limites
utique catholicae doctrinae fidei et morum, eadem plena gaudet libertate qua
ceteri gaudent cives catholici. Auctoritates vero Praelaturae a quibuslibet vel
consiliis dandis his in materiis omnino abstinere debent. Proinde illa plena
libertas tantum minui poterit a normis quas forsan dederint pro omnibus
catholicis, in aliqua dioecesi aut ditione, Episcopus vel Episcoporum
Conferentia; quapropter Praelatura labores professionales, sociales, politicos,
oeconomicos, etc., nullius omnino su¡ fdelis suos facit.
89. § 1. Omnes Praelaturae fideles diligant atque foveant humilitatem non modo
privatam, sed etiam collectivam; ideo numquam Operi Dei gloriam quaerant,
quinimmo hoc unum animo alte defixum habeant: gloriam Operis Dei summam esse
sine humana gloria vivere.
§2. Quo efficacius suum finem assequatur Opus Dei, uti tale, humiliter vivere
vult: quare sese abstinet ab actibus collectivis, neque habet nomen vel
denominationem communem quibus Praelaturae fideles appellentur; nec ipsi
aliquibus publicis manifestationibus cultus, uti processionibus, intererunt
collective, quin ex hoc occultent se ad Praelaturam pertinere, quia spiritus
Operis Dei, dum fideles ducit ad humilitatem collectivam enixe quaerendam, quo
impensiorem atque uberiorem efficaciam apostolicam attingant, omnino simul
vitat secretum vel clandestinitatem. Quapropter universis in
circumscriptionibus omnibus nota sunt nomina Vicariorum Praelati necnon eorum
qui Consilia ipsorum efformant; et Episcopis petentibus nomina communicantur
non solum sacerdotum Praelaturae, qui in respectivis dioecesibus suum
ministerium exercent, sed Directorum etiam Centrorum quae in dioecesi erecta
habentur.
§3. Huius humilitatis collectivae causa, Opus Dei nequit edere folia et
cuiusque generis publicationes nomine Operis.
90. In sua vita professionali, familiar¡ et sociali, fideles Praelaturae
virtutes naturales, quae in humano consortio magni aestimantur et ad
apostolatum peragendum iuvant, diligenter et fortiter colant: fraternitatem,
optimismum, audaciam, in rebus bonis ac rectis sanctam intransigentiam,
laetitiam, simplicitatem, nobilitatem ac sinceritatem, fidelitatem; sed eas
semper et in omnibus supernaturales fideliter reddere curent.
91. Praelaturae fideles, memores normarum caritatis et prudentiae, exercere
tenentur correctionem fraternam, ut, in casu, sese mutuo amoveant a moribus,
qui spiritui Operis Dei repugnent.
92. Omnes
maxima cura res etiam parvas cum spiritu supernaturali perficiant, eo quod
vocationis ratio in diurno labore sanctificando consistit. Non semper res
magnae occurrunt; parvae utique, in quibus lesu Christi amor saepius
demonstrari potest. Haec est una ex manifestationibus spiritus paenitentiae
Operis Dei proprii, quae potius in parvis et ordinariis rebus est quaerenda et
in labore quotidiano, constanti, ordinato.
93. In hoc suo ordinario labore adimplendo, maximo cum amore Dei et proximi,
fidem vivam et operantem necnon filialem spem omnibus in adiunctis Praelaturae
fideles colant; quae virtutes omnia superare faciunt obstacula in Ecclesiae
animarumque servitio forte obvenientia: "omnia possum in eo qui me
confortat" (Philip. IV, 13). Nihil ergo aut neminem formident:
"Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo?" (Ps. XXVI, 1).
94. § 1. Praelaturae fideles plena vivant personali cordis a bonis temporalibus
libertate, unusquisque iuxta suum statum et condicionem, animis ab omnibus,
quibus utuntur, alienatis; sobrie semper in vita sua personali et sociali ¡uxta
spiritum et praxim Operis Dei se gerentes; omnem sollicitudinem de rebus huius
saeculi in Deum proiicientes; atque in hoc mundo tamquam peregrini, qui
civitatem futuram inquirunt, commorantes.
§2. Suo ordinario labore professionali, peracto cum mente et animo patris
familiae numerosae ac pauperis, omnibus Praelaturae fidelibus officium est
providendi propriis necessitatibus oeconomicis personalibus et familiaribus
atque, in quantum ab ipsis fieri possit, iuvandi sustentationem apostolatus
Praelaturae, remedium afferentes indigentiae spirituali ac materiali plurimorum
hominum. Gaudeant simul quando effectus experiantur carentiae mediorum,
scientes numquam in necessariis providentiam Domini defecturam, qui nos monuit
ut primum Regnum Dei et iustitiam eius quaeramus, si volumus ut cetera omnia
nobis adiiciantur.
§3. Praelatura tamen curat ne suis fidelibus necessarium adiutorium spirituale
desit, atque Praelatus, per se vel per suos Vicarios, paterno affectu eos
fovet, ab unoquoque ea ratione exigendo, prout varia cuiusque adiuncta
suadeant. Propterea, quod attinet ad Praelaturae fideles atque personas, quae
diu noctuque in Centris Operis Dei degunt, potest Praelaturae Ordinarius, iusta
de causa, dispensationem concedere ab obligatione servandi diem festum vel diem
paenitentiae, aut commutationem eiusdem in alia pia opera.
95. Praeter festa Domini, Beatae Mariae Virginis et Sancti Ioseph, a
Praelaturae fidelibus speciali devotione celebrantur festa Exaltationis Sanctae
Crucis; SS. Archangelorum Michairlis, Gabrielis et Raphai;lis atque Apostolorum
Petri, Pauli et loannis; aliorum Apostolorum et Evangelistarum; dies secunda
octobris seu Angelorum Custodum festivitas, et decima quarta februarii. Hae postremae
dies, pro Opere Dei, dies actionis gratiarum sunto.
CAPUT II
DE INSTITUTIONE DOCTRINALI RELIGIOSA
96. Sub aspectu doctrinali religioso, institutio quae fidelibus Praelaturae
impertitur ipsis profundam cognitionem Fidei catholicae et Magisterii
ecclesiastici, alimentum quidem necessarium suae vitae spiritualis et
apostolicae, praestare contendit, ut in quocumque societatis ambitu personae
adsint intellectualiter praeparatae, quae, cum simplicitate, in ordinarias
adiunctis quotidianae vitae atque laboris, exemplo ac verbis efficacem
apostolatum evangelizationis et catecheseos exerceant.
97. In qualibet regionali circumscriptione a Vicario Regionali, de consensu sui
Consilii et Praelato confirmante, erigantur, prout opus fuerit, Studiorum
Centra pro omnibus cuiusque Regionis fidelibus, ut institutio doctrinalis
religiosa impensa et assidua ad vitam spiritualem sustinendam et ad finem
apostolicum Praelaturae proprium prosequendum cunctis congrue praebeatur.
98. Potest etiam Praelatus, audito suo Consilio, Interregionalia Centra
Studiorum erigere, a seipso dependentia, ut in his instituantur Praelaturae
fideles ab ipso Praelato selecti sive directe, sive respectivis circumscriptionum
Vicariis id proponentibus. Haec Centra specialiter destinar¡ possunt ad
fideles, sacerdotes vel laicos, praeparandos, qui formationis officiis in
diversis Regionibus incumbant.
99. § 1. Institutio doctrinalis religiosa, praesertim quod attinet ad
disciplinas philosophicas ac theologicas, impertietur a professoribus Centrorum
Studiorum Regionalium vel Interregionalium quae hunc in finem eriguntur,
quaeque diversa habentur pro viris et pro mulieribus.
§ 2.
Programmata cyclica ita componentur, ut institutio continue impertiri ac
perfici valeat, quin unusquisque fidelis, in adimpletione officiorum
professionalium et familiarium, detrimentum patiatur.
100. § 1. Praelaturae fideles tempus institutionis perficere possunt extra
Centra Studiorum iuridice erecta, si, attentis circumstantiis, audito proprio
Consilio, Vicarius Regionalis hoc disposuerit.
§ 2. Tempore hoc perdurante, formationem accipiunt a professore vel
professoribus a Vicario Regional¡ delectis.
§ 3. Iidem autem periculum debent postea subire in aliquo Centro iuridice
erectó.
101. § 1. Omnes Numeraria, necnon illi Aggregati quorum personalia adiuncta id
suadeant, integra studia biennii philosophici et quadriennii theologici
peragant.
§2. Singuli anni biennii atque quadriennii dividuntur in duos cursus
semestrales, quorum duratio, numerus nempe horarum quae lectionibus dedicantur,
aequivalere debet illi cursuum semestralium apud Pontificias Romanas studiorum
Universitates, quorumque programmata eadem amplitudine qua in iisdem studiorum
Universitatibus explicentur.
§ 3. Duodecim curriculis semestralibus persolvendis, de quibus in §§
praecedentibus, unusquisque alumnus tot annis incumbat, quot necessarii sint,
iuxta adiuncta sua personalia atque sui laboris professionalis.
§ 4.
Pro mulieribus Numerariis Auxiliaribus, Centra Studiorum cursus disponunt
institutionis philosophicae ac theologicae ad earum personalia adiuncta
accommodatos. Huiusmodi cursus non necessario amplecti debent integrum
curriculum philosophicum-theologicum.
§ 5. Pro ceteris vero Praelaturae fidelibus institutio doctrinalis
complectitur etiam congruam formationem doctrinalem religiosam, quae eos
idoneos reddat ad suum apostolatum exercendum.
102. § 1. Pro Numerarais qui ad sacerdotium destinantur sunt specialia Centra
Studiorum a Praelato erecta, ubi tamen semper alii Numeraria qui sacerdotes non
erunt commorari debent, propriam ipsorum institutionem accipientes et vitam cum
primis ducentes, quia una eademque pro omnibus spiritualis formatio requiritur.
§2. Attamen, post hoc satis longum tirocinium in Centris Studiorum peractum,
durante uno tantum sacrae theologiae studiorum anno, candidati ad sacerdotium
commorantur in Centro speciali ad ipsos solummodo destinato.
§ 3. Quoad Aggregatos qui pro
sacerdotio recipiendo instituuntur, eaedem normae applicari possunt, congrua
tamen congruis referendo.
103. Philosophiae rationalis ac theologiae studia, et alumnorum in his
disciplinis institutionem, professores omnino pertractent ad Angelici Doctoris
rationem, doctrinam et principia, eaque sancte teneant, iuxta normas a
Magisterio Conciliorum et Sanctae Sedis traditas vel tradendas.
104. Quoad illos omnes, qui in posterum ad sacerdotium destinentur, studia de
quibus in n. 101, ad normam iuris et Sanctae Sedis instructionum peracta,
publica habenda sunt.
105. Omnes sacerdotes Praelaturae praediti sint oportet laurea doctorali in
aliqua disciplina ecclesiastica.
106. § 1. Cuncti qui Praelaturae incorporara desiderant, ex quo admissionem
expostulant, formationem doctrinalem religiosam, quae praevia vocatur,
recipiant necesse est antequam eisdem incorporatio concedatur.
§ 2. Post incorporationem vero, perficere tenentur studia de quibus in n.
97. Hunc in finem frequentabunt cursus pro coetibus homogeneis dispositos, et
assistent coadunationibus, conferentiis aliisque id genus.
107. Expletis respectivis studiis institutionis doctrinalis religiosae, quam
recipiunt post incorporationem in Praelaturam, omnes suam institutionem modo
permanenti et per totam vitam continuabunt iuxta rationem cyclicam repetitionis
et adaequationis ad recens adquisitas cognitiones, quo profundius in dies suam
formationem doctrinalem ipsi perf ciant.
108. Pro Cooperatoribus catholicis, necnon pro aliis Cooperatoribus qui
Ecclesiae Catholicae doctrinam cognoscere desiderent, cursus, coadunationes
aliaque similia promoveantur de re dogmatica ac morali deque ascetica
christiana, ita ut ipsi formationem doctrinalem sibi adquirant vel perficiant.
109. Opus Dei nullam habet propriam sententiam vel scholam corporativam in
quaestionibus theologicis vel philosophicis quas Ecclesia liberae fidelium
opinioni relinquit: Praelaturae fideles, intra limites statutos ab
ecclesiastica Hierarchia, quae Depositum fidei custodit, eadem libertate
gaudent ac ceteri fideles catholici.
CAPUT III
DE APOSTOLATU
110. Praelatura sollicite suis fidelibus tradit congruam formationem
apostolicam ac necessariam assistentiam pastoralem ad impensum laborem
evangelizationis et catecheseos exsequendum, ita ut in vita omnium atque singulorum
constanter ad effectum deducatur officium et ius christianorum exercendi
apostolatum.
111. Haec semper Praelaturae christifideles in apostolatu meminerint:
1° zelus quo adurimur hoc unum quaerit, nempe ut omnes cum Petro ad lesum per
Mariam quasi manu ducamus;
2° pro multitudine constituti sumus. Nulla igitur est anima quam diligere et adiuvare
non velimus, omnia omnibus nos facientes (cfr. I Cor. IX, 22). Vivere nequimus
praetermittentes omnium hominum curas atque necessitates, quia nostra sollicitudo
omnes animas amplectitur: vitam agentes absconditam cum Christo in Deo (cfr.
Col. III, 3), esse debemus tamquam fermentum in massa humanae societatis latens
et ipsi se immiscens donec fermentata sit tota (cfr. Matth. XIII, 33).
112. Praelaturae fideles sibi proponant, semper et super omnia, ad effectum
deducere suum finem personalem sanctificationis et apostolatus, fideliter
adimplentes normas asceticas, formativas ac disciplinares Operis Dei, quibus
adiuvantur in nisu perfecte exsequendi propria officia professionalia,
familiaria et socialia, constans ita testimonium christiani sensus vitae
humanae praebentes, et nuntium Christi diffundentes apud omnes societatis
ambitus, jis non exclusis ad quos ordinarius labor apostolicus sacerdotum ac
religiosorum diflicile pervenit.
113. Praelaturae fideles, persuasum habentes suum peculiarem apostolatum
procedere ex propria vita interiore atque ex amore erga humanum laborem, quae
fundi ac compenetrara debent in unitate vitae, speciatim enitantur ut suum
laborem sanctificent ipsumque quam maxima possint perfectione humana
exsequantur, secundum divinam voluntatem ordinent atque ad animarum salutem
dirigant, in primis vero suorum in professione collegarum. Ideo eorum
actuositas apostolica non habet modum se manifestandi uniformem vel exclusivum,
quia radicatur in ipsa circumstantiarum varietate, quam humanus labor secum
fert.
114. Praeter apostolatum testimonii atque exempli, per congruentem vitam
personalem unionis cum Domino exhibiti, fideles Praelaturae eniti debent ut
aperto etiam sermone de Deo loquantur, veritatem cum caritate diffundentes
constanti apostolatu doctrinal et catechetico, accommodato ad peculiaria
adiuncta personarum cum quibus laborant et convivunt.
115. Apostolatus fideljum Praelaturae ad cunctos homines dirigitur, sine
distinctione stirpis, nationis vel condicionas socialis, ut christiani
invitentur, edoceantur atque adiuventur ad respondendum vocationi universali ad
sanctitatem in exercitio suae professionis et in ofliciorum proprii status adimpletione,
utque illi etiam qui Christum nondum agnoscunt testimonium de Ipso exemplo et
verbis recipiant, et ita disponantur ad fidei gratiam recipiendam.
116. Sua divina vocatione, Praelaturae christifideles ad ordinem supematuralem
evehere satagunt sensum servitii erga homines atque societatem, quo labor
quilibet professionalis exercendus est. Continenter prae oculis habebunt
fecunditatem apostolatus apud personas condicionis intellectualis, quae, ob
doctrinam qua pollent, vel ob munera quae exercent, ve¡ ob dignitatem qua
insigniuntur, magni sunt ponderis pro servitio societati civili praestando:
ideo totis viribus Praelaturae fideles adlaborabunt ut etiam illae personae
Christi Domini doctrinae et praeceptis adhaereant ipsaque in praxim deducant.
117. Praelaturae fideles qui ad apostolatum eflicaciorem reddendum, exemplum
christianum in exercitio proprii uniuscuiusque laboris professionalis, necnon
in proprio ambitu familiari, culturali et sociali, dare conabuntur, suum
personalem apostolatum exercent praesertim inter pares, ope praecipue amicitiae
et mutuae fiduciae. Omnes nos amici sumus —"vos autem dixi amicos"
(Ioann. XV, 15)—, immo eiusdem Patris fui ac proinde in Christo et Christi una
simul fratres: peculiare igitur Praelaturae fidelium apostolatus medium est
amicitia et assidua cum collaboratoribus consuetudo, quin tamen ad hoc
speciales associationes actionis externae religiosae constituantur.
118. Peculiaris etiam nota, qua labor apostolicus fidelium Praelaturae
insignitur, est amor libertatis personalis cunctorum hominum, cum accuratissimo
obsequio erga libertatem conscientiarum et desiderio cum omnibus convivendi.
Quo spiritu fideles ducuntur ad sinceram caritatem semper colendam erga eos qui
Christum sequuntur, quia pro Ipso laborant; necnon ad eos diligendos, recte
quoque eorum mentes aestimantes, qui Christum nondum sectantur, exemplo ac
doctrina eos ad Dominum trahere satagentes.
119. Praelatura a suis fideliuus quaerit impensam et constantem actuositatem
apostolicam personalem, in ipso labore et ambitu sociali uniuscuiusque propriis
exercendam, liberam ac responsabilem, spontaneitate plene imbutam, quae fructus
sit actionis gratiae quaeque sese accurate accommodet fidei et moribus
christianis atque Ecclesiae Magisterio.
120. In hac continua actuositate apostolatus personalis, Praelaturae fideles
adhibent etiam, pro cuiusque peritia, media illa atque incepta quae in
societate civili communia sunt, nempe circulos studiorum, coadunationes,
frequentes conventus, sessiones, conferentias, cursus studiorum aliaque
similia, modo quidem accommodato ad diversos ambitus civiles in quibus ipsi
vitam agunt.
121. § 1. Praeter apostolatum personalem, quem Praelatura in suis fidelibus
fovet cuique profecto locus praecipuus competit, Praelatura qua talis specificam
assistentiam pastoralem praestat laboribus et inceptis indolis civilis ac
professionalis, non confessionalis, persequentibus fines educativos,
assistentiales, etc.
§2. Praelaturae Ordinarius, necessitate ductus adimplendi suam specificam
missionem utque peculiaris Praelaturae finis quam melius in praxim deducatur,
maxima cura eos seliget qui cappellanorum atque religjonis magistrorum munere
fungentur, tum in inceptis ab Opere Dei qua talj promotis, tum in jis quae a
Praelaturae fidelibus una cum aliis suscitantur et pro quibus adiutorium
spirituale ab Opere Dei postulant. In nominandis vero his cappellanis et
religionis magistris, Praelaturae Ordinarius suum Consilium audire numquam
omittat, atque nominationes ita factas loci Ordinario opportune communicet.
122. Praelatura numquam sibi assumit aspectus technicos et oeconomicos
inceptorum de quibus in n. 121, neque de iisdem respondet; hi enim pertinent ad
eorum proprietarios et gestores, utentes bonis et opibus ex propria industria
vel aliis mediis similiter civilibus obtentis vel obtinendis. Ordinarie
Praelatura non est proprietaria instrumentorum materialium eorum inceptorum,
quorum spiritualem curam acceptat.
123. Pars Praelaturae in inceptis de quibus in numero praecedenti consistit in
eorum christiana vivificatione, per opportuna media orientationis atque
formationis doctrinalis ac spiritualis, necnon per congruam assistentiam
pastoralem, accurate quidem servata alumnorum, convictorum ceterorumque omnium
legitima conscientiarum libertate. Ad hanc curam de unoquoque incepto
apostolico exercendam, Centrum Operis Dei erigetur, praevia opportuna venia
Ordinarii loci, melius in scriptis data.
124. Cum aliquis Praelaturae christifidelis, ad Ordinarii loci petitionem et
servata Praelaturae disciplina, adiutorium directe praestat in laboribus
dioecesanis, idem incumbit illis laboribus explendis ad nutum et mentem eiusdem
Ordinarii, ¡psique tantum de peracto labore rationem reddit.
TITULUS IV
DE REGIMINE PRAELATURAE
CAPUT I
DE REGIMINE IN GENERE
125. § 1. Praelaturae regimen committitur Praelato, qui suis Vicariis et
Consiljis adiuvatur iuxta normas iuris universalis et huius Codicis.
§ 2. Potestas regiminis qua gaudet Praelatus est plena in foro tum externo
tum interno in sacerdotes Praelaturae incardinatos; in laicos vero Praelaturae
incorporatos haec potestas ea est tantum quae spectat finem peculiarem eiusdem
Praelaturae.
§ 3. Praelati potestas, sive in clericos sive in laicos, ad normam iuris
universalis et huius Codicis exercetur.
§ 4. Nomine Ordinarii Praelaturae iure intelleguntur et sunt Praelatus
necnon qui in eadem generali gaudent potestate exsecutiva ordinaria, nempe
Vicarii pro regimine tum generali cum regionali Praelaturae constituti.
126. Praelatura distribuitur in circumscriptiones regionales, quarum
unamquamque moderatur Vicarius, qui Consiliarius Regionalis appellatur, cuique
respectiva Consilia assistunt.
127. Excepto Praelati officio, quod est ad vitam, alia omnia munera Praelaturae
sunt temporaria; admittitur tamen iterata eorundem nominatio.
128. Universa Praelatura eiusque partes tantum a Praelato vel eius delegatis,
etiam in omnibus negotiis iuridicis, legitime repraesentantur; munere autem
Praelati vacante vel impedito, ab eo qui regimen assumit ad normam n. 149 §§ 1
et 4; unaquaeque vero Operis Dei circumscriptio regionalis, etiam a proprio
Vicario.
129. § 1. Praelatura eiusque circumscriptiones personalitate iuridica praeditae
adquirunt, possident, administrant et alienant bona temporalia ad normam iuris,
iuxta praescripta a Praelato statuta.
§ 2. Ex omnibus bonis, undecumque ipsa proveniant, quae Praelaturae
adscribi possunt, illa tantum ut vere ecclesiastica ad normam iuris habenda
sunt, quae de facto ipsi Praelaturae a Praelato adscripta iam fuerint.
§ 3. Praelatura vel circumscriptiones de quibus in § 1 respondent de
obligationibus quas respective contraxerint, atque semper legitimas leges
civiles regionis vel nationis de qua agatur fideliter observant, intra terminos
ab ipsis constitutos operando.
CAPUT II
DE REGIMINE CENTRALI
130. § 1. Praelatus, qui interne dicitur Pater cuiusque officium est ad vitam,
seligitur excluso compromisso a Congressu Generali electivo hunc in finem
convocato; electio vero Romani Pontificis confirmatione indiget.
§2. Congressus Generalis constituitur a Congressistis, qui etiam vocantur
membra Congressus. Sunt Congressistae illi sacerdotes vel viri laici, triginta
duos saltem annos nati et iam a novem saltem annis Praelaturae definitive
incorporati, qui ínter fideles ex diversis nationibus vel regionibus, in quibus
Opus Dei suum laborem apostolicum exercet, nominantur ad vitam a Praelato, cum
voto deliberativo su¡ Consilii, auditis etiam Commissione Regionali et
Congressistis respectivae Regionis.
§3. Congressus, antequam ad Praelati electionem procedere iure valeat,
requirere et recipere debet, ab omnibus atque singulis membris Consilii
Centralis de quo in n. 146, propositiones circa nomen seu nomina illius
illorumve quos ad supremum Praelaturae munus digniores et aptiores censeant.
§4. Acceptatione ab electo rite habita, ipse confirmationem electionis a Romano
Pontifice per se vel per alium petere debet.
131. Ut quis possit Praelatus eligi requiritur:
F ut sit sacerdos membrum Congressus Generalis, iam a decem saltem annis
Praelaturae incorporatus, et a quinquennio saltem in presbyteratus Ordine
constitutus, filius legitimi matrimonii, bona existimatione gaudens et natus
saltem annos qúadraginta;
2º eluceat praeterea prudentia, pietate, erga Ecclesiam eiusque Magisterium
exemplari amore et oboedientia, erga Opus Dei devotione, erga Praelaturae
fideles caritate, erga proximos zelo;
3° praeditus sit speciali cultura etiam profana, immo laurea doctoral¡ in
aliqua ecclesiastica disciplina, aliisque qualitatibus ad agendum necessariis.
132. § 1. Praelatus, sicut christifidelibus suae curae commissis auctoritate
praeest, unde etiam Praeses Generalis nuncupari potest, prae ceteris ipsum
etiam excellere virtutibus et qualitatibus decet, iis praesertim quae propriae
sunt Operis Dei, quaeque eiusdem spiritum consequuntur.
§ 2. In exercitio sui muneris pastoralis, Praelatus specialiter curare
debet ut universum ius quo regitur Opus Dei ac omnes eiusdem legitimae
consuetudines adamussim serventur, atque fideliter promovere exsecutionem
dispositionum Sanctae Sedis Praeiaturam respicientium.
§ 3. Sit ergo omnibus Praelaturae fidelibus magister atque Pater, qui
omnes in visceribus Christi vere diligat, omnes effusa caritate erudiat atque
foveat, pro omnibus impendatur et superimpendatur libenter.
§ 4. Curet praesertim ut sacerdotibus ac laicis sibi commissis assidue et
abundanter praebeantur media et auxilia spiritualia atque intellectualia, quae
necessaria sunt ad eorum vitam spiritualem alendam ac fovendam eorumque
peculiarem finem apostolicum exsequendum.
§ 5. Pastoralem suam sollicitudinem manifestet consiliis, suasionibus,
immo et legibus, praeceptis et instructionibus, atque si id requiratur,
congruis sanctionibus; necnon visitationibus sive per se sive per alios a se
delegatos peragendis, in circumscriptionibus ac Centris, in eccles¡is
Praelaturae vel eidem commissis, et circa personas et res.
§ 6. Ut bono spirituali Praelati et eiusdem. valetudini consulant, sint
duo Custodes seu admonitores qui tamen, ratione huius muneris, Consilium Generale
non ingrediuntur. Designantur ad periodum octo annorum ab eodem Praelato inter
novem Praelaturae fideles de quibus in n. 13, a Consilio Generali praesentatos.
Convivunt in eadem cum Praelato familia.
133. § 1. Praeter Congressum Generalem electivum, octavo quoque anno celebrar¡
debent Congressus Generales ordinarii a Praelato convocati, ut de Praelaturae
statu iudicium proferant et futurae actioni regiminis opportunas normas suadere
valeant. Congressui praeest Praelatus vel, eius delegatione, dignior Consilii
Generalis.
§ 2. Congressus Generalis extra ordinem convocandus est, cum rerum
adiuncta de iudicio Praelati cum voto deliberativo sui Consilii id postulent;
et ad Vicarium auxiliarem seu Vicepraesidem designandum vel revocandum, ad
normam nn. 134 § 2 et 137 § 2.
§ 3. Pro Sectione mulierum adsunt etiam Congressus Generales tum ordinarii
cum extra ordinem convocati, non autem Congressus electivi. His Congressibus
praeest Praelatus, cui assistunt Vicarius auxiliaris, si adsit, atque Vicarii
Secretarius Generalis et Sacerdos Secretarius Centralis. Congressistae
nominantur par¡ ratione ac viri Congressistae.
§ 4. Audita Commissione permanenti sui Consilii, de qua in n. 138 § 2,
Praelatus convocare potest Praelaturae fideles non Congressistas, diversis in
mater¡is peritos, qui Congressui Generali intersint qua collaboratores, cum
vote sed sine voto; quod etiam valet pro mulieribus, in propria Sectione.
134.
§ 1. Si Praelatus opportunam seu convenientem in Domino censeat Vicarii
auxiliaris ad normam n. 135 designationem, libere, audito suo Consilio, ipsum
nominare potest. Consilium Generale plenum poterit etiam Praelato sincere
suggerere opportunitatem Vicarii auxiliaris designationis, qui ipsum in
regimine adiuvare ad octo annos valeat. Praelatus, nisi graves obsint rationes,
Consilio facile morem gerat.
§2. Si vero Praelatus illo Vicario auxiliar¡ egere videatur de quo in n. 136,
tunc Consilium plenum, post re¡ maturam in Domino considerationem, Congressum
convocare poterit, cui huius Vicarii auxiliaris designatio ad normam n. 136
exclusive reservatur. Ut vero Consilium iure Congressum, hunc in finem,
convocare possit, formalis requiritur deliberatio in qua duae tertiae partes
Consilii pleni praedictam nominationem postulent et unus ex Custodibus. Tunc Vicarius
Secretarius Generalis convocare tenetur Congressum extra ordinem Generalem, cui
ipse Vicarius Secretarius Generalis praesit.
§3. In Vicario auxiliar¡, excepta aetate, eaedem requiruntur qualitates ac in
Praelato.
135. Vicarius auxiliaris, si detur Praelato habili, hunc adiuvat, ipsum supplet
absentem vel impeditum: alias autem facultates non habet nisi quas, vel
habitualiter vel ad casum, Praelatus delegaverit. De omnibus peractis Praelato rationem fideliter
reddat.
136. § 1. Si Praelatus senio, infirmitate aliave gravissima causa ad
gubernandum, etiam ordinario Vicario auxiliar¡ adiutus de quo in n. 135, certo
incapax ita evadere videatur ut ipsius regiminis continuatio in damnum
Praelaturae practice converteretur, tunc Vicarius auxiliaris eligi a Congressu
potest in quem omnia Praelati iura et officia, excepto tamen titulo,
transferantur; electus confirmationem electionis a Sancta Sede per se vel per
alium petere debet.
§2. Iudicium de exsistentia et gravitate causarum ad designationem huius Vicarii
auxiliaris, ipsiusque si casus ferat electio, vel, ex
adverso, iudicium de opportunitate Vicarii auxiliaris ordinarii designationis,
vel mutationis, si hoc nempe sufficere videretur, Congressui reservatur, qui
duabus ex tribus suffragiorum partibus quod magis, omnibus ponderatis,
Praelaturae bono conveniat decidere debet.
137. § 1. Vicarius auxiliaris ordinarius ad nutum Praelati revocabilis est.
Opportune Praelatus, sicut in nominatione, de qua in n. 134 § 1, ita etiam in
revocatione suum Consilium Generale audire poterit.
§2. Vicarius auxiliaris vero qui in regimine Praelatum substituit usque ad
novum ordinarium Congressum perdurat. Poterit tamen Congressus extra ordinem
convocatus ipsum revocare: et tam ordinarius quam extraordinarius Congressus, speciatim
si rationes suspensionis regiminis Praelati non necessario perpetuae aestimari
valeant, Consilio Generali pleno facultatem delegare ut ex morali unanimitate
Praelati regimen, revocato Vicario auxiliar¡, instaurare possit; quae Sanctae
Sed¡ communicentur.
138. § 1. Ad Praelatum adiuvandum in dirigenda atque gubernanda Praelatura est
Consilium Generale, constans e Vicario auxiliar¡, si adsit, Vicario Secretario
Generali, Vicario pro Sectione mulierum, qui Sacerdos Secretarius Centralis
nuncupatur, tribus saltem Vicesecretariis, uno saltem Delegato cuiusque
Regionis, Studiorum Praefecto et Administratore Generali, qui constituunt
Consilium plenum et vocantur Consultores.
§2. Praelatus, Vicarius auxiliaris, si adsit,
Secretarius Generalis, Sacerdos Secretarius Centralis et, prout casus ferant,
vel unus e Vicesecretariis vel Studiorum Praefectus aut Administrator
Generalis, constituunt Commissionem permanentem Consilii. Huius Commissionis aliqua membra
laici esse valent, pro negotiis tractandis quae characterem Ordinis sacri non
requirant; sed Vicarius auxiliaris, Secretarius Generalis et Secretarius
Centralis, qui sunt etiam Vicarii Praelati, semper inter sacerdotes nominentur.
§ 3. Ad Consilium Generale admitti semper debent, ad normam tamen n. 139, Consultores
illi, qui praesentes sunt. Invitar] possunt, iudicio Praelati, et invitati
assistere debent etiam illi qui ex munere absunt.
139. § 1. Ad negotia illa resolvenda, pro quibus ad normam iuris requiritur
votum deliberativum Consilii Generalis, invitari semper debent illi saltem
Consultores qui non sunt absentes ex munere: et ad validam Consilii decisionem
quinque saltem ipsius membra adesse necesse est. Si quinque Consultores
invitari non possint, vel invitati adesse non valeant, Praelatus cum praesentibus
aliquem vel aliquos designare ex Congressistis possunt, qui absentes pro illa
vice substituant.
§2. Pro aliis vero quaestionibus Consilium competens est eiusdem Consilü
Generalis Commissio permanens.
140. § 1. Munera Consilü Generalis hac ratione provideri debent: Praelatus
statim ac sua electio a Romano Pontifice confirmata fuerit informationes,
quibus in Domino egere censeat, accurate colligit indeque per ordinem
singillatim nomina candidatorum ad diversa munera Congressui proponit. Proposito
a Prelato unoquoque nomine, Congressus, ad normam iuris universalis, suffragium
secretum fert. Si propositum nomen a Congressu non probetur, aliud usque ad
optatum suffragationis exitum proponere Praelatus debet.
§2. Octavo quoque anno, Praelato
excepto, munera regiminis generalis omnia et singula Congressus revisioni,
eadem servata ratione, subücienda sunt. Possunt iidem ad idem aliudve munus
generale absque limitatione eligi. Magni tamen interest ut ex regula aliqua
nova membra ad Consilium Generale designentur.
141. Vacante, qualibet canonica ratione, Consultoris alicuius munere, Praelatus
ad Consultoris munus Consilio Generali candidatum proponit, quod suo secreto
suffragio, ipsum, eadem ratione ac in Congressu Generali, acceptare vel reücere
poterit. Hac occasione Praelato liberum relinquitur, audito Consilio, munera
aliqua Consultoribus adnexa, si opportunum videatur, inter Consultores mutare.
142. Secretarius Generalis, Sacerdos Secretarius Centralis et Administrator
Generalis debent esse membra Congressus. Ad cetera munera Consilii Generalis
tantummodo habiles sunt Praelaturae fideles de quibus in n. 13. Prae alüs debent
prudentia, cultura et Operi Dei devotione fulgere.
143. Licet munus ad octo annos perduret, possunt nihilominus Consultores ob fustas
causas et quoties bonum maius Praelaturae requirat, a Praelato, ceteris
auditis, removeri. Liberum quoque sit omnibus muneri renuntiare, verum
renuntiatio effectum nullum habeat donec a Praelato admittatur.
144. § 1. Inter Consultores primus est Secretarius Generalis. Est semper
sacerdos, post Praelatum venit, si Vicarius auxiliaris non adsit, eumque
absentem vel quocumque modo impeditum supplet. Praelatum praeterea specialiter
adiuvat tum in jis quae ad regimen et inepta universae Praelaturae, tum in jis
quae ad res oeconomicas attinent, sed illis tantum facultatibus gaudet, quas
vel habitualiter vel ad casum Praelatus delegaverit.
§2. Secretarius Generalis ad criteria, mentem et praxim Praelati, in quantum
fieri possit, negotia gerat atque expediat: nihil proinde eorum, quae a
Praelato gesta vel praescripta sunt, innovare valeat, sed semper Praelato et
Consilio erit quam maxime fidelis.
§3. Eius insuper est labores inter membra Consilü distribuere, ab eisque
fidelem muneris adimpletionem exigere.
145. § 1. Ut Praelato adiumentum specialiter praestet in moderanda Sectione
mulierum Operis Dei (cfr. n. 4 § 3), est Vicarius, qui Sacerdos Secretarius
Centralis nuncupatur.
§ 2. Post Secretarium Generalem venit et illis facultatibus gaudet, quas
ve] habitualiter vel ad casum Praelatus delegaverit. Debet esse quadraginta
saltem annos natus.
146. § 1. Sectio mulierum regitur a Praelato cum Vicario auxiliara, si adsit,
Vicario Secretario Generali, Vicario Secretario Centrali et Consilio Centrali,
quod Assessoratus Centralis appellatur, et eundem locum habet in Sectione
mulierum ac Consilium Generale in Sectione virorum.
§2. Assessoratus Centralis constat e Secretaria Centrali, Secretaria
Assessoratus, tribus saltem Vicesecretariis, una saltem Delegata cuiusque
Regionis, Studiorum Praefecta, Praefecta Auxiliarium et Procuratrice Centrali.
§3.
Ad munera Assessoratus Centralis nominat Praelatus in Congressu mulierum, eadem
ratione ac in Congressu virorum vocat ad munera Consilii Generalis. Secretaria
Centralis et Procuratrix Centralis seligantur inter Congressistas; ad alia
munera Assessoratus vocentur Numerariae de quibus in n. 13.
147. § 1. Pro quaestionibus oeconomicis, Praelato assistit Consilium ab ipso
nominatum, quod vocatur Consultatio Technica cuique praeest Praelatus vel, eius
delegatione, Administrator Generalis.
§2. Rei oeconomicae rationes, saltem semel in anno, ab Administratore Generali
subsignatae, Praelato eiusque Consilio sunt exhibendae.
§3. Consilium simile habetur pro quaestionibus oeconomicis Sectionis mulierum.
148. § 1. Quin ratione muneris Consilium Generale ingrediantur, adsunt etiam
Procurator seu Agens precum, qui debet esse semper sacerdos, quique Praelaturam
apud Sanctam Sedem ex delegátione habituali Praelati repraesentat; necnon
Sacerdos Rerum Spiritualium Praefectus, qui directioni spirituali communi
omnium Praelaturae fidelium, sub ductu Praelati et Consilii, praeponitur.
§2. In cura spirituali Aggregatis et
Supernumerariis Societatis Sacerdotalis Sanctae Crucis praestanda eius
Praesidem Generalem Praefectus adiuvat, iuxta facultates habitualiter vel ad
casum ipsi a Praeside delegatas.
§3. Procurator et Praefectus a Praelato, audito Consilio, ad octo annos
nominantur.
149. § 1. Vacante munere Praelati, regimen tenet Vicarius auxiliaris, si sit; aliter Secretarius Generalis vel, post eum, Vicarius
Secretarius Centralis; iisque omnibus deficientibus, sacerdos Congressista
maiore suffragiorum numero ab iis designatus, quibus ius est constituendi
Commissionem permanentem Consilii Generalis.
§2. Qui
regimen assumit, tenetur obligationibus et gaudet potestate Praelati, iis
exclusis quae ex rea natura vel iure Praelaturae excipiuntur. Congressum
Generalem electivum convocare tenetur intra mensem a muneris vacatione, ita ut
intra tres menses ab eadem vacatione celebretur, aut, si maiore de causa intra
statutum tempus coadunara nequeat, statim ac causa impediens cessaverit.
§3. Vacante munere Praelati, qui muneribus fungutur regiminis, tum generalis
Praelaturae tum circumscriptionum, in exercitio suorum munerum pergunt, donec,
post novum electum Praelatum, in ipsis confirmentur vel substituantur.
§ 4. Praelato impedito, iuxta normas in § 1 statutas procedendum est; si
vero, in gravioribus rrum adiunctis, eaedem servari nequeant, coadunentur
membra Consilii Generalis quae id facere valeant, sub moderatione dignioris, et
sacerdotem quoad fiera possit membrum Congressus designent, qui regimen
Praelaturae ad interim assumat.
CAPUT III
DE REGIMINE REGIONALI ET LOCALI
150. Praelati de consensu sui Consilii est circumscriptiones regionales, quae
vocantur Regiones vel Quasi-Regiones, erigere, mutare, aliter definire, et
etiam supprimere.
151. § 1. Regimini uniuscuiusque Regionis praeponitur Vicarius, qui
Consiliarius Regionalis nuncupatur, quemque nominat Praelatus cum voto
deliberativo sui Consilii; Consiliario assistit Consilium, quod vocatur
Commissio Regionalis, constans membris usque ad duodecim, designatis inter
Praelaturae fideles de quibus in n. 13 pariterque nominatis a Praelato audito
suo Consilio, cuius consensus requiritur in casibus de quibus in nn. 157 § 1 et
159.
§ 2. Inter membra Commissionis
peculiarem locum obtinet Defensor, cuius munus est adimpletionem normarum huius
Codicis fovere.
152. § 1. Quando non sint omnia elementa necessaria ad novas Regiones
constituendas, possunt etiam Quasi-Regiones a Praelato, cum voto deliberativo
sui Consilii, erigi. Eas moderantur Vicarii, qui Vicariis Regionalibus iure
aequiparantur.
§ 2. Potest etiam Praelatus, audito suo Consilio, Delegationes erigere
directe a se dependentes, Vicario delegato conferens
facultates quas, iuxta casus, intra limites tamen facultatum Consiliariorum
Regionalium, committendas censuerit.
153. Ad meliorem curam exercendam laboris apostolici in aliqua circumscriptione,
Praelatus, audito suo Consilio eisque quorum intersit, erigere potest
Delegationes a Commissione eiusdem circumscriptionis dependentes, quarum
unicuique praeponatur Vicarius delegatus, cum proprio Consilio, opportunis
facultatibus praeditus.
154. Ipso facto erectionis, Regiones, Quasi-Regiones et Delegationes a Praelato
dependentes iuridicam adquirunt personalitatem. Delegationes in
circumscriptione regionali constitutae donar¡ possunt personalitate iuridica in
erectionis decreto.
155. Circumscriptiones personalitate iuridica gaudentes, de quibus in n. 154,
quoad negotia iuridica et, in genere, quoad quaestiones omnes, repraesentantur,
praeterquam a Praelato eiusque delegatis, tantummodo a respectivis Vicariis,
qui agere possunt per se vel per alios opportuno mandato praeditos.
156. § 1. Munera regionalia conferuntur a Praelato, audito Consilio, exceptis
tamen Consiliario, Sacerdote Secretario Regionis et Administratore Regional¡,
qui nominar¡ debent ad normam nn. 151, 157 § 1 et 159, et durant ad quinquennium,
nisi pro omnibus vel pro aliquibus Commissionis membris tempus in munere ad
octo annos prorogetur. Pro Delegatis autem Regionalibus valet praescriptum n.
140 §§ 1 et 2.
§ 2. Ad munera Commissionis in Quasi-Regionibus et Delegationibus vocat Praelatus,
audito suo Consilio.
157. § 1. In singulis Regionibus, nomine et vice Praelati semperque ad ipsius
mentem, respectivus Vicarius Consiliarius Regionalis cum alio sacerdote, qui
Sacerdos Secretarius Regionalis vocatur, nominato a Praelato cum voto
deliberativo sui Consilii et audito Assessoratu Centrali, Sectionem mulierum
moderantur, una cum Consilio regional¡ mulierum, quod Assessoratus Regionalis
appellatur et eundem locum habet in Sectione mulierum ac Commissio Regionalis
in virorum Sectione.
§ 2. Assessoratus Regionalis constare potest membris usque ad duodecim,
selectis inter Numerarias de quibus in n. 13; nominatur a Praelato, audito
Assessoratu Centrali, cuius consensus requiritur pro muneribus Secretariae
Regionalis et Procuratricis Regionalis.
§ 3. Ad munera Assessoratus in Quasi-Regionibus et Delegationibus vocat
Praelatus, audito Assessoratu Centrali.
158. Si quando in aliqua Regione impedimentum
obstiterit, quod impossibilem reddat cum Praelato eiusque Consilio
communicationem et, perdurante hac impossibilitate, defuerit aliquod
Commissionis membrum, ad eius munus ipsa Commissio alium Numerarium per maiorem
suffragiorum partem eliget. Cum autem plus quam tria Commissionis membra
defuerint vel cum ipsa Commissio, expleto tempore su¡ mandati, renovanda sit,
Numerar ad munera vocabuntur maioritate item suffragiorum a speciali
coadunatione constituta ex omnibus Regionis Congressistis non impeditis
omnibusque membris Commissionis, cui coadunationi praeerit Congressista ordine
praecedentiae senior. Quodsi, quavis de causa, tres saltem Congressistae
coadunationi adesse non potuerint, vocandi erunt etiam tres Numeraria ex jis de
quibus in n. 13, ordine praecedentiae seniores Regionis, non impediti:
absentibus Congressistis, praeerit ordine item praecedentiae senior inter
praesentes. Paritatem suffragiorum dirimet praeses coadunationis.
159. § 1. In unaquaque Regione, pro rebus oeconomicis, Vicario Regional¡
assistit Consilium oeconomicum, seu Consultatio Technica, cuius membra ab eodem
Vicario designantur, cuique praeest Administrator Regionalis, a Praelato
nominatus cum voto deliberativo proprii Consilii.
§ 2. Consultatio similis habetur pro quaestionibus oeconomicis Sectionis
mulierum.
160. In unaquaque circumscriptione, quin ratione muneris ad Commissionem
pertineat, est Sacerdos Rerum Spiritualium Praefectus Regionalis, ad vitam
spiritualem omnium Praelaturae fidelium sub ductu Consiliarii fovendam.
Consiliario insuper adiumentum praestat in cura spirituali Aggregatis et
Supernumerarias Societatis Sacerdotalis Sanctae Crucis danda, iuxta facultates
habitualiter vel ad casum ipsi a Consiliario delegatas. A Praelato, auditis
Consiliario et Defensore Regionis, ad quinquennium nominatur.
161. § 1. In singulis circumscriptionibus Centra erigantur, ad normam n. 177.
§ 2. Regimen locale constituitur a Directore cum proprio Consilio. Munera sunt ad
triennium, et conferuntur a Consiliario, audito suo Consilio.
§ 3. Conceptus Centri, hoc in Codice, potius personalis est quam
territorialis, et potius regionalis quam localis.
§ 4.
Ut apta habeatur Praelaturae fidelium cura, ad idem Centrum adscribi possunt
fideles, vel etiam fidelium Coetus, qui sive in eadem civitate sive in diversis
civitatibus vel dioecesibus commorentur.
§ 5. Sunt proinde in Praelatura Centra autonoma et Centra ab aliis
dependentia, quia adhuc canonice non sunt erecta.
CAPUT IV
DE ADUNATIONIBUS REGIONALIBUS
162. Ad impensiorem formationem fidelium Praelaturae et ad meliorem evolutionem
actionis apostolicae, decimo quoque anno, in singulis Regionibus, Adunationes
de more celebrentur, in quibus transactae periodi experientiae habitae
perpendantur.
163. Praeter Adunationes ordinarias, possunt etiam extraordinariae celebran, in
una vel in pluribus circumscriptionibus, quoties Praelatus, auditis Consilio
Generali et Commissione Regionali, id expedire duxerit.
164. Adunationem, de mandato Praelati, convocat Vicarius circumscriptionis
designans locum et tempus sessionis, tribus saltem mensibus ante eiusdem
celebrationem.
165. Adunationibus praesunt Praelatus vel eius delegatus, cui assistunt Vica
rius et Delegatus circumscriptionis. A secretis est iunior laicus praesens.
166. § 1. Adunationi cuiusque circumscriptionis interesse debent:
1° omnes qui in Commissione aliquo munere funguntur, vel functi sunt;
2° omnes Congressistae curcumscriptioni adscripti;
3° omnes eiusdem Regionis sacerdotes aliique fideles Praelaturae, qui cuncti
inter eos de quibus in n. 13 adnumerentur;
4° Directores Centrorum Studiorum;
5° item, a Praelato designati, Directores locales.
§ 2. Vocari etiam possunt ad Adunationem alii Praelaturae fideles,
diversis in materiis periti, ut eidem intersint qua collaboratores.
167. § 1. Fovenda est quam maxima omnium Praelaturae fidelium participatio in
Adunationibus, requirendo eorum communicationes, notulas de experientiis
habitis aliaque id genus.
§ 2. Eadem de causa, si adiuncta id suadeant, haber¡ queunt plures coetus
diversis in sedibus, quo maior harum Adunationum efficacitas obtineatur.
§ 3. Notae vel schedae de experientiis habitis postular¡ quoque possunt ab
Operis Dei Cooperatoribus, etiam non catholicis, qui suggestiones praebeant pro
studio thematum laboris.
168. Omnes ad Adunationem convocati, mense saltem ante eiusdem celebrationem,
mittant ad secretarium notas, schedas, animadversiones, etc., quas proponere
conveniens eis videatur; ex ipsis autem atque ex omnibus propositionibus
Adunationi transmissis (n. 167), commissio, a praeside nominata, elenchum quae
stionum iis qui intersint submittendarum conficiat.
169. Conclusiones Adunationis vim praeceptivam non habent quousque
adprobationem receperint Praelati, audito suo Consilio, nisi ex re¡ natura
votum deliberativum ipsius Consilü requiratur. Ipse Praelatus opportunas etiam
feret instructiones per organa directionis ordinaria.
170. Adunationes Sectionis mulierum celebrentur, congrua congruis referendo,
iuxta normas in n. 162 et sequentibus traditas.
CAPUT V
DE RELATIONIBUS CUM EPISCOPIS DIOECESANIS
171. Praelatura Operis Dei immediate et directe subiicitur Sanctae Sedi, quae
eius spiritum et finem probavit et eius quoque regimen ac disciplinam tuetur et
promovet in bonum Ecclesiae universae.
172. § 1. Cuncti Praelaturae christifideles tenentur humiliter Romano Pontifici
in omnibus oboedire: haec oboediendi obligatio fideles omnes forti ac dulci
vinculo obstringit.
§2. Ordinariis quoque locorum subiiciuntur ad normam iuris universalis, eadem
ratione ac ceteri catholici in propria dioecesi, iuxta praescripta huius
Codicis.
173. § 1. Praelati est sollicite exsecutioni mandare omnia decreta, rescripta
aliasque dispositiones Sanctae Sedis quae Praelaturam respiciant, itemque eidem
Sanctae Sedi opportunas relationes praebere, ad normam iuris, de statu
Praelaturae deque eiusdem apostolica activitate.
§ 2. Ipse Praelatus curabit, etiam quia spiritus Operis Dei maximo amore
filialem unionem cum Romano Pontifice, Christi Vicario, colit, ut eiusdem
Magisterii documenta et acta universam Ecclesiam respicientia ab omnibus
Praelaturae fidelibus accurate cognoscantur, utque eorum doctrinam ipsi
diffundant.
174. §l. Universus labor apostolicus quem Praelatura, iuxta propriam naturam
propriumque finem, exsequitur, ad bonum singularum Ecclesiarum localium
confert, atque Praelatura debitas cum Auctoritate ecciesiastica territoriali
relationes semper colit.
§2. Curet praeterea Praelatus ut, singulis in circumscriptionibus, Vicarius
competens, per se vel per alios eiusdem Vicarii nomine, habituales relationes
servet cum Episcopis in quorum dioecesibus Praelaturae christifideles
resideant, et praesertim ut frequenter colloquatur cum illis Episcopis locorum
in quibus Opus Dei Centra erecta habet, necnon cum jis qui muneribus directivis
funguntur in respectiva Conferentia Episcopali, ad illas indicationes ab iisdem
Episcopis suscipiendas, quas Praelaturae fideles filiorum animo in praxim
deducant (cfr. n. 176).
175. Praeter orationes quas pro Romano Pontifice et Episcopo dioecesano
eorumque intentionibus quotidie Praelaturae fideles recitare tenentur, maximam
eis reverentiam et amorem demonstrabunt, quae etiam impense apud omnes fovere
contendant.
176. Singulis in circumscriptionibus, auctoritates Praelaturae curent ut
eiusdem fideles bene cognoscant normas directivas pastorales a competenti
ecclesiastica Auctoritate territoriali, nempe a Conferentia Episcopali, ab
Episcopo dioecesano, etc., statutas, ut unusquisque, iuxta propria adiuncta
personalia, familiaria et professionalia, eas ad effectum deducere et in ipsis
cooperara valeat.
177. § 1. Ut labor apostolicus Praelaturae in aliqua dioecesi incipiat,
mediante canonica erectione primi Centri, ex quo exerceri possit apostolatus
collectivus, debet prius informari loci Ordinarius, cuius venia requiritur,
melius scripto data.
§2. Quoties laboris progressus aliorum Centrorum erectionem in dioecesi
suadeat, procedendum semper est ad normam paragraphi praecedentis.
§ 3. Simplex mutatio domicilü alicuius Centri Praelaturae, intra terminos
eiusdem civitatis, si Centrum non habeat adnexam ecclesiam, communicari debet
in scriptis loci Ordinario, etsi novam veniam non requirat.
178. § 1. Erectio Centri secum fert potestatem erigendi aliud Centrum pro
mulieribus fidelibus Praelaturae Administrationi prioris Centri addictis, ita
ut de iure et de facto duo sint Centra in unoquoque Operis Dei domicilio (cfr.
n. 8 § 2).
§ 2. Secum fert pariter facultatem oratorium pro usu fidelium Praelaturae
aliorumque in unoquoque Centro ad normam iuris habendi, ibique SS.mum
Sacramentum asservandi atque functiones pro labore apostolico opportunas peragendi.
In oratorias sollemnis Sanctissimi Sacramenti expositio nocte primam feriara
sextam uniuscuiusque mensis praecedenti fiera saltem debet.
§ 3. Concedere potest Ordinarius Praelaturae ut sacerdotes, iusta de
causa, bis in die, immo, necessitate pastorali id postulante, etiam ter in
diebus dominicis et festis de praecepto Sanctam Missam celebrent, ita ut non
solum fidelium Praelaturae necessitatibus, sed etiam aliorum dioecesis
fidelium, dum possibile sit, satis faciant.
179. Episcopus dioecesanus ius habet visitandi singula Centra Praelaturae
canonice erecta (cfr. n. 177) in iis quae ad ecclesiam, sacrarium et sedem ad
sacramentum Paenitentiae pertinent.
180. Ad erigendas ecclesias Praelaturae vel, si res ferat, ad eidem
committendas ecclesias in dioecesi iam exsistentes, fiat singulis in casibus
opportuna conventio, ad normam iuris, inter Episcopum dioecesanum et Praelatum
vel competentem Vicarium Regionalem. lis in ecclesiis, una cum normis in
unaquaque conventione statutis, servabuntur dispositiones generales dioecesis
ecclesias saeculares respicientes.
TITULUS V
DE STABILITATE ET VI HUIUS CODICIS
181. § 1. Hic Codex fundamentum est Praelaturae Operis Dei. Ideo sanctae eius
normae habeantur, inviolabiles, perpetuae, unique Sanctae Sedi reservatae tam
quoad mutationem quam quoad novorum praeceptorum inductionem.
§2. Tantummodo mutationem alicuius Codicis praescripti, seu in eius corpus
aliquam innovationem, aut denique temporariam vel perpetuam alicuius normae
suspensionem vel expunctionem a Sancta Sede poscere valet Congressus Generalis
Praelaturae, dummodo hic certitudinem habeat de necessitate huius mutationis,
innovationis, suspensionis vel expunctionis.
§3. Ut haec certitudo iuridice exsistat, si agatur de textus expunctione,
innovatione vel indefinita suspensione, requiritur diuturnum experimentum,
duorum ordinariorum Congressuum Generalium auctoritate confirmatum, quod tertio
ordinario Congressui Generali subiiciatur et duabus saltem ex tribus
suffragiorum partibus comprobetur.
§4. Si agatur
vero de temporaria alicuius Codicis praescripti suspensione, Praelatus, cum
voto deliberativo unius tantummodo Congressus Generalis, a Sancta Sede eam
exposcere valet: requiritur tamen ut plan Sanctae Sedi manifestetur tempus ad
quod postulata suspensio est protrahenda.
182. § 1. Auctoritates Praelaturae omnibus modis Codicis applicationem fovere,
ipsamque prudenter et efficaciter exigere tenentur, scientes illum medium esse
certum sanctificationis fidelibus Praelaturae: quapropter adversus ipsum Codicem
nec consuetudo aliqua, nec desuetudo, praevalere umquam poterunt.
§2. Facultas dispensandi ab adimpletione disciplinara Codicis, in his quae
dispensara valent et non manent Sanctae Sedi reservata, competit tantummodo
Praelato cum voto consultivo sui Consilii, si de rebus
magni momenti agatur, vel dispensatio universae Praelaturae sit concedenda:
secus, sufficit decretum Vicarii Regionalis, de consensu proprii Consilii.
183. § 1. Praescripta Codicis quae leges divinas vel ecclesiasticas referunt,
propriam quam ex se habent obligationem retinent.
§2. Codicis praescripta, quae regimen spectant; item, quae definiunt regiminis
necessarias functiones aut munera quibus exercentur, quoad nempe ipsorum
cardinales normas; pariterque praescripta quae naturam et finem Praelaturae
statuunt et consecrant, in conscientia, pro gravitate materiae, obligant.
§ 3. Praescripta denique mere disciplinaria vel ascetica, quae sub
praecedentibus paragraphis huius numera non cadunt, per se sub reatu culpae
directo non obligant. Insuper, quaelibet ex ipsis, vel minimis, ex formali
contemptu violare, peccatum est; quod si transgressio ex ratione vel fine non
recto fat, vel ad scandalum moveat, peccatum contra respondentes virtutes secum
fert.
184. Praelati cum voto deliberativo sui Consilii est illa omnia definire quae
ad practicam huius Codicis interpretationem, applicationem et adimpletionem
spectant.
185. Quae
de viris hoc in Codice statuuntur, etsi masculino vocabulo expressa, valent
etiam parí iure de mulieribus, nisi ex contextu sermonis vel ex rea natura
aliud constet aut explicite specialia praescripta ferantur.
DISPOSITIONES FINALES
1. Quae ad haec usque tempora ab Apostolica Sede in favorem Operis Dei
concessa, declarata vel approbata sunt, integra manent, quatenus cum eius
regimine iuridico Praelaturae personalis componuntur. Pariter vim suam retinet
venia ad haec usque tempora concessa a locorum Ordinariis, ut Operis Dei Centra
canonice erigantur necnon successivus actus erectionis.
2. Hic Codex, quoad omnes fideles Operi Dei iam incorporatos, tum sacerdotes
tum laicos, necnon quoad sacerdotes Aggregatos et Supernumerarios Societatis
Sacerdotalis Sanctae Crucis, vim exserere incipiet a die 8 decembris an. 1982.
Hi omnes iisdem obligationibus tenentur et eadem servant iura, quae habebant in
regimine iuridico praecedenti, nisi aliud expresse statuant huius Codicis
praescriptiones vel de iis agatur quae ex normis novo hoc iure abrogatis
proveniebant.
Volver a Libros silenciados y Documentos internos del Opus Dei